Latin
19.10.2 to 19.10.3
William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 19.10.2-3
Not analysed yet
CAPUT XI Rex ab Aegypto rediens, Antiochiam proficiscitur. Princeps data pro se pecunia restituitur libertati. Spelunca Sidoniensis hostibus traditur. Item trens Jordanem aliam speluncam hostes accipiunt. His interea sic gestis in Syria, dominus rex, Siracono de Aegypti finibus excluso, Savar vero soldano in administratione sua confirmato, ad propria cum gloria victoriosus remeavit: ubi, etsi ita prius audierat, compertis quae in regno acciderant tristibus, et calamitatibus ex integro cognitis, vocatus ab Antiochenis ut rebus eorum pene desperatis subveniret, vocantibus eis fraterna miseratione compatiens, assumpto secum comite Flandrense, maturatis itineribus Antiochiam properat, eorum afflictioni optata solatia praestiturus. Adveniens ergo, praesensque factus, negotia domini principis tanta diligentia, tantaque sollicitudine, quanta vix propria tractare consueverat, fideliter prudenterque administrans, nobiles et plebeios multa mansuetudine providoque moderamine regens; dispositisque per urbes singulas prudentibus viris, qui res ad dominicalia principis pertinentes, bona fide sanoque consilio procurarent; ad propria reversus, non desinens tamen, sed cum ejusdem fidelibus et amicis satagens, de ejusdem redemptione tractare. Effectum est autem per ejus industriam, quod in eadem aestate, multo tamen interveniente pretio, vix per annum integrum apud hostes detentus, libertati simul et honori pristino restitutus est; qui Antiochiam reversus, non quievit deses, sed vivacitate qua potuit, ut obsides quos dederat soluto pro eis pretio, recipere non moraretur, ad imperatorem Constantinopolitanum festinat, qui paucis ante diebus sororem ejus juniorem Mariam uxorem duxerat. Unde ab eo honorifice susceptus, benigne tractatus, munificentissime donis imperialibus cumulatus, intr paucos dies Antiochiam est reversus. Videtur autem mirum, quod Noradinus tam prudens, tamque providus princeps; et qui captivos nostros tam invitus a suis dimittebat carceribus, et in hoc maxime gloriabatur, quod multos ex nostris, et praesertim nobilibus, suis haberet vinculis mancipatos, cui Antiochenum principem tam cito permisit libertati restitui. Super quo duae nobis occurrunt solutiones: vel quia domini imperatoris preces timebat, ne forte gratis ab eo dominus imperator vellet eum habere, cui aliquid tale negare verecundaretur; vel quia cum esset juvenis, nihilque bonae spei de se promitteret, verebatur ne si diutius eum teneret, Antiocheni fortiorem subrogando, sibi consulerent, et ei durior objiceretur adversarius; tutius enim videbatur viro discreto, et circumspecto plurimum, quod hic, de quo non multum bene sperabatur, Antiochenae praeesset provinciae, quam vice ejus aliquis prudentior robustiorque eamdem administraret regionem, cum quo periculosius esset negotia partiri. Haec nobis videtur viri vigilantissimi mens fuisse.