# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 19.10.4-6

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, 19.10.4 to 19.10.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/19.10.4

Eadem tempestate, Siraconus, unde saepius fecimus mentionem, vir in nostram argumentosus perniciem, municipium quoddam nostrum in territorio Sidoniensi situm, speluncam videlicet inexpugnabilem quae vulgo dicitur Cavea de Tyrum, corruptis, ut dicitur, pretio custodibus, subitis et improvisis occupat machinationibus. Argumentum est, quod per consensum illorum quibus custodienda tradit fuerat, in manus hostium devenisset, quia statim tradito municipio, qui intus erant, omnes ad hostium fines declinaverunt, excepto eorum domino, qui casu fortuito comprehensus, suspendio apud Sidonem, vitam infelicem finivit. Eodem anno, dominus Willelmus inclytae recordationis, Siciliae rex, domini Rogeri regis filius, extremum clausit diem, morte praeventus. Per idem quoque tempus, ejusdem generis praesidium, spelunca iterum inexpugnabilis, ultra Jordanem in finibus Arabiae situm, fratrum militiae Templi diligentiae deputatum, eidem Siracono traditur; ad quam eripiendam dominus rex properans cum multa militia, dum supra Jordanem castrametatus esset, recepit nuntium, quod praesidium in manus jam devenerat inimicorum; quo audito, dominus rex confusus et ira succensus, de fratribus Templi, qui hostibus castrum tradiderant, patibulo fecit suspendi circa duodecim. Sicque rebus nostris eo anno, qui erat regni domini Amalrici tertius, peccatis nostris exigentibus, plurimum accessit detrimenti; ita ut regnum universum in arcto nimis esset constitutum.

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
