Latin
Poem 20.2
William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 20.2
Not analysed yet
Per idem tempus, Andronicus quidam nobilis Graecus et potens, domini imperatoris Constantinopolitani consanguineus, de partibus Ciliciae adveniens, cum multa militia, dum dominus rex in Aegypto adhuc detineretur, usque ad ejus adventum apud nos moram fecit nobis consolatoriam; se more serpentis in gremio, et muris in pera, male remuneravit hospites suos, verum esse docens, quod a Marone dictum fuerat Timeo Danaos et dona ferentes. Cui dominus rex statim post reditum suum urbem dedit Berythensem; ad quam gratia videndi civitatis, dum dominam Theodoram, domini Balduini regis viduam, quae urbem Acconensem nomine donationis propter nuptias possidebat, nepotis sui filiam, apud quem diu fuerat hospitatus, invitasset, fraudulenter, ut dicitur, abduxit, et in terram hostium, Damascum prius, deinde in Persidem, favente Noradino, transvexit.