# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 20.23

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, Poem 20.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/20.23

Per idem tempus, IV Kal. Januarias, in Anglia apud Cantuariam, nobilem et eximiam ejusdem provinciae metropolim, celebrata est passio beatissimi et gloriosissimi martyris Thomae, ejusdem civitatis archiepiscopi. Hic fuit natione Londoniensis, et sub bonae memoriae Theobaldo Cantuariensis civitatis antistite, meruit in archidiaconum ejusdem ecclesiae promoveri. Unde ab Henrico secundo, ejusdem provinciae rege, in partem regiae sollicitudinis vocatus, factus est ejus cancellarius, et universi regni fidelis et prudens, et maximus procurator. Tandem, suffragantibus meritis, et post praedicti beati patris obitum, ad Cantuariensem, ordinante Domino, vocatus ecclesiam, dum pro ecclesiae suae justitia viriliter et constantissime contra tyrannicas decertat impietates, eumdem regem persecutorem fugiens, exsilium compulsus est subire, quod in Francia, septennio continuo, mirabili et praedicanda tulit patientia. A quo dum pacem promissam exspectat, rediens, impiorum gladiis, intra eamdem ecclesiam, cui auctore Domino praesidebat, contumeliis affectus, pro persecutoribus orans, capite caesus, proprio sanguine laureatus, felici commercio, martyrio coronatus est; per quem pius et misericors Dominus, in saepedicta ecclesia et universa provincia, tot et tanta diebus pene singulis operari dignatur miracula, ut apostolorum videantur innovata tempora

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
