# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 20.8

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, Poem 20.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/20.8

Dum haec circa Cahere aguntur, ecce nostra quam rex de nostris finibus exiens maturare praecepit classis, per mare ventis usa prosperis, applicuisse dicitur, per illius fluminis ostium, quod vulgo dicitur Carabes, ingressa. Civitatem antiquissimam supra illam fluminis ripam, Tapnim nomine, sitam, violenter occupant; quae statim nostris in direptionem data est et praedam. Dum ergo nostri per fluminis alveum ad regem festinare contendunt, Aegyptii navibus suis alveum fluminis obsidentes, transitum negabant. Misit ergo rex Henfredum de Torono constabularium suum, ut illuc cum lecta veniens militia, alteram saltem fluminis ripam, ut eis ex illa liber fieret transitus, violenter occuparet; quod satis expedite factum esset, nisi quod interim rumor de adventu Siraconi consilium mutari compulit. Mandatum est ergo eis, ut ad mare descendentes, reditum maturarent ad propria; quod et factum est: unam tamen galeam imprudenter amiserunt.

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
