Latin
Poem 21.2
William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 21.2
Not analysed yet
Hic, defuncto patre, vix erat annorum tredecim, habens sororem Sibyllam nomine, natu se priorem, ex eadem matre, quae in claustro Sancti Lazari in Bethania, apud dominam Ivetam, ejusdem loci abbatissam, patris ejus materteram, nutriebatur. Defuncto igitur patre, convenientibus in unum universis regni principibus, tam ecclesiasticis quam saecularibus, consonante omnium desiderio, in ecclesia Dominici Sepulcri solemniter et ex more, a domino Amalrico, bonae memoriae, Hierosolymorum patriarcha, cum ministrantibus archiepiscopis, episcopis et aliis Ecclesiarum praelatis, Idibus Julii, quarta die post patris obitum, inunctus est et coronatus: praesidente sanctae Romanae Ecclesiae domino Alexandro, papa tertio, sanctae vero Antiochenae Ecclesiae, domino Almerico, Hierosolymitanae domino Amalrico, Tyrensi vero domino Frederico; imperante apud Constantinopolim, inclytae recordationis et piae memoriae domino Manuele; apud Romanos domino Frederico, apud Francos domino Ludovico, in Anglia domino Henrico Gaufredi comitis Andegaviensium filio; in Sicilia vero domino Willelmo secundo, domini item Willelmi senioris filio; Antiochiae autem praeerat dominus Boamundus, Raimundi principis filius; Tripoli vero, dominus Raimundus junior, senioris Raimundi comitis filius.