# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 22.4.1

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, Book 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/22.4.1

Per idem tempus, cum per menses septem continuos, cum illustris memoriae domino Manuele, Constantinopoleos imperatore magnifico, moram nobis et Ecclesiae nostrae perutilem fecissemus, quarta post Pascha feria, licentiam redeundi ad propria per multam obtinuimus instantiam. Qui commendatis nostrae devotioni legatis suis, viris nobilibus et magnificis, in galeis quatuor, quas nobis more imperiali liberaliter nimis concesserat, transcursis Tenedo, Mutilene, Chio, Samo, Delo, Claros, Rhodo, Cypro, insulis; a laeva autem relictis Phrygia, Asia minore, Lycia, Lycaonia, Pamphylia, Isauria, Cilicia provinciis, fauces Orontis fluminis, et Seleuciae portum, qui hodie dicitur Sancti Simeonis, IV Idus Maias attigimus, propitia Divinitate, salvis rebus et corpore incolumes. Non videtur tamen praetereundum, sed erit praesentis historiae articulus non modicus, quod dum in urbe regia moram, ut praediximus, tum ingruentis hiemis necessitate, tum felicissimi domini imperatoris mandato faceremus, contigit eum paterna provisione, et mente quodammodo praesaga de maturo ex hac luce exitu, geminam sobolem suam, filium videlicet et filiam, matrimonii legibus alterum uxori, alteram viro copulare. Filio sane adhuc impuberi, vix annorum tredecim, Alexio nomine, avi paterni nomen referenti, illustris Francorum regis domini Ludovici filiam, vix annorum octo, Agnetem nomine, solemniter contulit, imperialibus insignibus utrique collatis, in palatio domini Constantini senioris, in ea parte palatii quae dicitur Trullus; ubi et sancta et universalis synodus sexta, temporibus Constantini, filii Constantini, filii Heraclii, dicitur fuisse congregata. Filiam vero nuptui collocavit apud adolescentem nomine Reinerium, Willelmi senioris marchionis de Monteferrato filium, domini item Willelmi fratrem, cui nos regis nostri sororem contuleramus. Hunc, quasi annornm decem et septem, per suos apocrisiarios dominus imperator fecerat evocari, qui ante nostrum adventum in urbem regiam diebus circiter quindecim descenderat; factaque mora tam in urbe quam in expeditione cum domino imperatore, redeunte quoque domino imperatore circa Epiphaniarum dies in urbem, mense Februario in palatio novo, quod Blachernas dicitur, convocata curia sua, cum imperiali magnificentia, per manum Theodosii ejusdem urbis patriarchae, eidem filiam suam nomine Mariam, uxorem dedit, et de nomine patris sui Joannem appellatum, Caesarem constituit. Hanc filiam, Hirene uxor ejus prior, imperatrix piae memoriae, quae ei de regno Teutonico in uxorem data fuerat, peperit; nam ex Maria, quam secundo duxit, solum Alexium, qui hodie imperat, suscepit. Verum si ludos Circenses, quos cives illius urbis Hippodromos vocant, et variorum gloriam spectaculorum populo per illos dies cum solemnitate exhibitam; si imperialem circa vestes, et proprii corporis indumenta in lapidibus pretiosis et margaritarum pondere et numero excellentiam; si palatii supellectilem auream, argenteam, numero et pondere infinitam; si velorum ad ornatum dependentium pretium; si famulorum et curialium numerositatem scripto comprehendere tentemus; si apparatus, nuptiarum magnificentiam; si effusam in omnes, tam suos quam exteros immensae liberalitatis munificentiam, per singula velimus prosequi, immensitate materiae sermo succumberet, etiamsi specialis ad hoc deputaretur tractatus. Sed nunc ad historiam redeamus.

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
