Latin
22.4.2 to 22.4.3
William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 22.4.2-3
Not analysed yet
Completis ergo apud Antiochiam, injunctis nobis ab imperiali excellentia, cum domino principe, et cum domino patriarcha mandatis, domino rege apud Berythum invento, eoque terrestri itinere Tyrum properante, nos propitia Divinitate, continua navigatione, pridie Nonas Julii, post annum et menses decem, ex quo ad synodum profecti eramus, ad Tyrensem reversi sumus Ecclesiam. Anno septimo regni domini Balduini quarti, XIII Kal. Octobris piissimus et Christianissimus Francorum rex, vir virtutum et immortalis memoriae dominus Ludovicus, onere carnis deposito, coelis intulit animam, cum electis principibus praemia possessurus aeterna; filio uno superstite et haerede, Philippo nomine, ex Ala regina, filia Theobaldi senioris, sorore domini Henrici comitis Trecensium, Theobaldi comitis Carnotensium, Stephani comitis Sainsorensium, domini Willelmi Remensis archiepiscopi: mortuus est anno regni ejus quinquagesimo, vitae vero sexagesimo. Sequenti mense, pridie nonas Octobris, anno pontificatus sui vicesimo secundo, dominus Amalricus bonae memoriae Hierosolymorum patriarcha, vir simplex nimium, et pene inutilis, viam universae carnis ingressus est. In cujus loco, dominus Heraclius Caesariensis archiepiscopus, intra dies decem substitutus est.