# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 4.10.1-5

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, Book 4, lines 4.10.1-4.10.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/4.10.1

Sita est autem in provincia, cui nomen Syriaceles, quae Majoris Syriae pars esse dignoscitur, commodissimam et amoenam habens positionem. Protenditur vallibus, agrum habens optimum et glebam uberem, rivis et Tontibus tota pene irrigua, amoenitate singularis, inter medium montium ab oriente in partes declivis occiduas; longitudinem habens quasi ad milliaria quadraginta; latitudinem vero, pro diversitate locorum, sex vel quatuor. In superiore sui parte lacum ex adjacentibus collectum fontibus habens, piscosum maxime, a fluvio qui vallem percurrit ad mare secus urbem defluens, spatio unius distans milliarii, unde rivus egreditur, qui postmodum in eumdem fluvium inferius circa urbem derivatur. Montes vero, qui eam ex latere vallant utroque, etsi sublimes sint valde, tamen dulces et perspicuas emanant aquas; et usque ad suprema culmina, in clivis et lateribus suis, agriculturae praebent habilitatem praecipuam. Quorum qui ab austro est, sicut et fluvius, qui eamdem urbem praeterlabitur, Orontes dicitur, teste Hieronymo, qui Antiochiam inter Orontem fluvium et Orontem promontorium dicit consistere; cujus pars inferius secus mare in immensam se porrigens altitudinem, nomen sibi vindicat speciale, et vulgari appellatione dicitur mons Parlier; hunc quidam Parnassum reputant, Baccho dedicatum et Apollini; quorum opinioni suffragari videtur fons Daphnidis, quem quidam Castalium reputant, juxta veterum tenorem fabularum, Musis sacrum et gymnasiis celebrem philosophorum; qui ad radices ejusdem montis, in eo loco qui dicitur Scala Boamundi, juxta urbem praedictam habere dicitur exordium. Sed a vero secus est haec opinio. Nam Aoniae regionis, quae pars est Thessaliae, Parnassum constat esse promontorium; secundum quod Naso in primo Metamorph. describit ita:
Separat Aonios Actaeis Phocis ab arvis
Terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo
Pars maris, et latus subitarum campus aquarum.
Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
Nomine Parnassus, superatque cacumine nubes.

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
