# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 5.13

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, Poem 5.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/5.13

Ab ea igitur die dominus Boamundus praetentare coepit sollicitus et singulorum principum corda percunctari diligenter, quidnam haberent in animo; et quid si urbs obsessa caperetur, de ea disponerent, celans tamen propositum, nisi apud eos de quibus certum habebat, suis grato assensu obtemperaturos desideriis. Cumque intelligeret se apud quosdam illorum non multum posse proficere, rem distulit usque in tempus magis opportunum. Dux tamen Godefridus et Normannorum comes, et comes simul Flandrensium, nec non et dominus Hugo Magnus, ejus acquieverant postulationi, et grato concurrebant assensu; secretum nobilis viri approbantes, et admirantes prudentiam, et apud se occultum, et nemini unquam publicandum comprimentes. Solus vero Tolosanus comes in eo ab aliis erat dissonus. Unde factum est quod res in periculosam pene descendit dilationem; nam nec ille, domini Boamundi familiaris, tantum sibi aliorum gratia laborem volebat assumere, nec tantis se mancipare periculis; nec ipse dominus Boamundus tanta pro utilitate communi, quanta pro domestica et familiari laborabat instantia; familiaritatem tamen cum viro praedicto, muneribus et obsequiis prosequebatur, legibus sincerae impletis amicitiae; missisque frequentibus et receptis pariter nuntiis, utrinque semel concepto vires et fomitem ministrabant amori.

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
