# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 6.1.2

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/6.1.2

Factum est autem, ut per illud biduum, quod usque ad adventum majorum copiarum superesse videbatur, in omni sollicitudine discurrentes; quidquid victus et pabulorum undecunque contrahere potuerunt, in urbem introducentes, ad ejus conductionem toto studio laborarent. Sed et suburbanorum incolae, et agrorum cultores, scientes Christianis urbem esse redditam, quaecunque inferre poterant, diligenti studio comportabant. Sed modicum erat et pene nihil quod undique inferebatur; nam diutina obsidio, quae mensibus novem continuis universam exhauserat regionem, nihil reliqui fecerat, unde vel ad paucos dies nostris posset subveniri.

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
