# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 7.7.2

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, Book 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/7.7.2

Quo cognito, comes pro suis fidelibus, quos ita fraudulenter amiserat, tristis admodum et maxime sollicitus, accedens propius ad praesidium, coepit Balas diligenter commonere; et sub obtentu juramentorum, quae illi de observanda fidelitate exhibuerat, attentius convenire ut, sumpta immensitate pecuniae, quos proditiose ceperat, restitueret; negavit penitus, nisi ei Sororgia redderetur. Comes autem videns quod non proficeret; erat enim praesidium in excelsis rupibus situm, arte et viribus insuperabile, reversus est Edessam, suorum aegre ferens captivitatem, et fraudem quam pertulerat animo revolvens anxietate nimia. Praeerat autem praedictae urbi Sororgiae, quidam Fulbertus Carnotensis, vir in militaribus negotiis expertissimus, centum expeditissimos sub se habens equites. Hic dolum comperiens quem dominus ejus passus fuerat, tota mente compassus, aestuabat animo, quomodo tantam ulcisceretur injuriam. Unde die quadam positis in loco ad id opportuno insidiis, ante saepius memoratum oppidum, quasi praedam abacturus, cum paucis studiose, ut eum insequerentur, accessit; qui autem erant in municipio, videntes quod ex pascuis praedam abigeret, armis correptis, certatim illum ultra quas idem posuerat insidias, insectati sunt fugientem. Unde resumptis viribus, et erumpentibus his qui latuerant, in eos irruentes, quibusdam interfectis, aliis in oppidum vix refugium habentibus, ex eis sex vivos comprehendit; pro quibus totidem de suis, modico temporis intervallo, facta compensatione, recepit; quatuor vero ex eisdem, deceptis custodibus elapsi, in suam se receperunt libertatem; duos vero, qui de illorum supererant numero, vir nequam et impius decollari praecepit. Unde factum est ut ab ea die dominus Balduinus Turcorum declinaret amicitiam, et suspectam penitus haberet fidem: quod statim evidenti docuit argumento. Erat enim in eadem regione quidam ejusdem generis, Balduc nomine, qui urbem Samosatum veterem et munitissimam, pretio interveniente, eidem comiti vendiderat. Hic uxorem et liberos, et universam familiam in urbem Edessanam traducere tenebatur ex compacto; sed calvas quaerens occasiones, propositum adimplere differebat, malignandi quaerens opportunitatem: hunc ad se more ingressum solito, et morae causas allegantem frivolas, ne simile aliquid ab eo pateretur, decapitari jussit.

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
