# Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum 8.17

William of Tyre, Historia Rerum in Partibus Transmarinis Gestarum, Poem 8.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-of-tyre/historia-rerum-in-partibus-transmarinis-gestarum/8.17

Interea vero, dum haec in septentrionali plaga tanto studio tractarentur, comes Tolosanus, et qui cum eo erant in parte australi, quanta poterant instantia, eodem zelo ferventes, urbem impugnabant, completoque vallo, circa quod opus per continuum desudaverant triduum, castellum in manu forti, juxta murum locaverant, ita ut qui in turribus erant et in machina, pene possent se mutuo lanceis vulnerare. Erat ergo par utrobique populi fervor, et instantia non dissimilis; eoque diligentius instabant operi, quod ea esset dies, qua quidam Christi servus, qui in monte Oliveti habitabat, confidenter promiserat urbem esse capiendam. Sed et signum, quod et ipsi agitati clypei ab eodem monte Oliveti viderant, eos, vehementer accenderat et reddiderat de obtinenda victoria securiores. Videbatur porro utriusque exercitus aequis passibus procedere negotium, tanquam quod ab eodem auctore pari diligentia procurabatur, qui mercede condigna, servorum suorum devotionem remunerare decreverat. Tempus enim erat, ut tanti laboris fructum, et militiae fideliter exhibitae stipendia reportarent.

---

William of Tyre, HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/williamtyre.html.
