Latin
1024
Wipo, App. Wiponis (SS rer. Germ. 61) 1024
Not analysed yet
MXXIIII. Romae defuncto Benedicto frater eius Iohannes XVIIIus ex laico papa CXLVIIIus ordinatus sedit annis ferme VIIII. Heinricus quoque imperator III. id. Iulii absque filiis diem obiens apud episcopatum Babenbergensem a se constructum, quem omnium praediorum et thesaurorum suorum reliquerat heredem, in basilica sancti Petri sepelitur. Deinde cum Coͮnradus senior, filius Heinrici et Adalheidae, et patruelis eius Conradus, filius Conradi ducis ex Mahthilde, ad regnum praecipue adniterentur, habito apud villam Kambam principum conventu senior Conradus rex promotus et ab Aribone archiepiscopo Moguntiaci unctus est VI. id. Septembris. Nec multo post uxor eius Gisela a Piligrino archiepiscopo Coloniae regina nichilominus benedicta XI. kal. Octobris.