# App. Wiponis (SS rer. Germ. 61) 1030

Wipo, App. Wiponis (SS rer. Germ. 61), 1030. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/app-wiponis-ss-rer-germ-61/1030
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/app-wiponis-ss-rer-germ-61/1030

MXXX. Ernust dux, cum exilio relaxatus ducatum suum recepisset, pravorum consilio usus et denuo imperatori refragatus ducatu privatur, et frater eius iunior Herimannus dux Suevorum efficitur. Conradus imperator iam dudum inimicitiis cum Stephane Ungariorum rege conflatis Pannoniam petiit et, quantum fluminibus et paludibus non obstantibus poterat, Rabam usque devastavit. Interim in Alamannia, cum Ernust dudum dux eiusque complices parvis viribus contra imperatorem agitantes praedis circa silvam Martianam populares infestarent , a Manegoldo comite ex Augiensi militia observati et XVI. kal. Septembris conserto praelio victi sunt. Ipsoque Manegoldo ibidem perempto Ernust pridem dux et Werinhere comes, caput rebellionis, Adalbertus quoque et Werin, nobiles milites, cum aliis ceciderunt , et Ernust Constanciae, Manegoldus vero Augiae sepulti sunt. Burghardus Augensis monacus Ratisponae aput sanctum Emmerammum abbas promovetur.

---

Wipo, App. Wiponis (SS rer. Germ. 61). Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000709.zip.
