# App. Wiponis (SS rer. Germ. 61) 1034

Wipo, App. Wiponis (SS rer. Germ. 61), 1034. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/app-wiponis-ss-rer-germ-61/1034
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/app-wiponis-ss-rer-germ-61/1034

MXXXIIII. Imperator iterum Burgundiam cum magnis petens copiis omnia eis Rodanum castella subiecit , Murtenam diruit, Genuensem urbem intravit, Lugdunensem archiepiscopum Burghardum, hominem genere nobilem et strennuum, sed per omnia scelestum et sacrilegum, cum multis aliis principibus in deditionem accepit subiugatoque Burgundiae regno rediit. Ipso anno Warmanno Constanciense episcopo mortuo frater eius Eberhard us succedens plus XII praefuit annis. Meginhardo quoque praesule Wirziburgense defuncto Brun patruelis imperatoris, filius scilicet ex Mahthilde Coͮnradi ducis, episcopatum die paschae accepit. Apud sanctum Gallum etiam Theopaldo abbate decedente Nordpertus successit. Pagani Sclavi Leutizi dicti Saxoniae terminos infestant.

---

Wipo, App. Wiponis (SS rer. Germ. 61). Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000709.zip.
