Latin
1014 to 1026
Wipo, App. Wiponis 1014-1026
Not analysed yet
MXIIII. Benedictus papa obiit. Heinrich imperator obiit, et Chuonradus apud Magontiam in natali sanctae Mariae in regnum consecratur. MXXV. Saeve contentionis fomes exarsit in sacrosancto die paschali apud Vindelicam Augustam inter Chuonradum regem et patruelem eius Chuonradum. Cui etiam Ernest consobrinus eius, dux Alamanniae, et Welfhardus comes postea confoederati simul regi rebellare sunt ausi. Sed hoc temere incaeptum Deo prohibente non habuit effectum. MXXVI. Rex Chuonradus natalem Domini Aquisgrani celebravit et circa vernum tempus Italiam ingressus eam sibi poene totam eis Romam subiugavit, sola Lucca sibi resistente cum Reginhero marchione. Heimo praesul Constantiensis defungitur, et eidem aecclesiae Warmannus praeficitur.