Latin
1030
Wipo, App. Wiponis 1030
Not analysed yet
MXXX. Ernest dux Alamannorum vitrico suo imperatori denuo rebellis effectus gratiam suam cum ducatu amisit, et Herimannus frater eius matre sua imperatrice id precibus obtinente eundem ducatum promeruit. Imperator vero Ungariam invasit eamque citima ex parte circa Fisca fluvium devastavit. Interim Ernest quondam dux cuidam castro quod Falchenstein dicitur cum praedicto Werinhero milite suo insedit locaque vicina cum incolis non minima clade afflixit. Sed comes quidam Manegolt dictus hoc vice imperatoris dolens cum eo praelium commisit, in quo uterque illorum cecidit aliique quam plurimi utrimque sunt interfecti in octava sancti Laurentii. MXXXI.