# App. Wiponis 1034

Wipo, App. Wiponis, 1034. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/app-wiponis/1034
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/app-wiponis/1034

MXXXIIII. Warmannus episcopus et venerabilis abba Tietpaldus obierunt, Quibus successerunt Eberhardus episcopus et abba Nortpertus. Chuonradus imperator iterum Burgundiam cum exercitu intravit et omnia municipia cum civibus usque ad Rodanum flumen suae ditioni subegit Genevamque pervenit. Ibi vero ab Heriberto Mediolanensi archiepiscopo ceterisque Italiae et Burgundiae principibus honorifice susceptus in festivitate sancti Petri ad Vincula coronatus producitur et in regnum Burgundionum rex eligitur.

---

Wipo, App. Wiponis. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000709.zip.
