# App. Wiponis 1037

Wipo, App. Wiponis, 1037. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/app-wiponis/1037
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/app-wiponis/1037

MXXXVII. Idem imperator nativitate Domini Verone celebrata Mediolanum inde perrexit. Ibi ab archiepiscopo et civibus susceptus honorifice, quamvis, ut ferunt, ficta fide, eundem episcopum inde progrediens secum Ticinum adduxit et de inproviso captum quasi reum maiestatis Aquilegensi patriarchae custodiendum tradidit. Cui ille astute fuga elapsus a Mediolanensibus idcirco triumphantibus gratanter in urbem est receptus. Imperator autem hoc in eos ulcisci cupiens civitatem valida manu obsedit et res episcopii exercitui ad devastandum disperciit. Sed mirum et prius inusitatum tunc temporis ibi accidit prodigium. Nam in die sacrosancto pentecostes sole exoriente visa sunt desuper exercitum coruscare fulgura, mugire tonitrua, civibus intra moenia haec omnino non sentientibus. Fertur etiam equos et homines non paucos ibi a fulmine esse transfixos, quosdam vero daemone arreptos. Bellum inter Gozelinum et Uotonem committitur, in quo Uoto victus interiit, eiusque exercitus hac illacque diffugit.

---

Wipo, App. Wiponis. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000709.zip.
