# Carmina 2.50-94

Wipo, Carmina, II. Proverbia. Incipit Inventum Quod Fert Proverbia Centum. Proverbia Wiponis Edita ad Heinricum Regem Filium Chuonradi Imperatoris. pax Heinrico dei Amico., lines 2.50-2.94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/carmina/2.50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/carmina/2.50

Ubi est vera penitentia, ibi Dei clementia.
Oportet enim parcere diu positis in carcere.
Valde decipitur, qui numquam corripitur.
Amicabilis increpatio non est dampnatio.
Oleum peccatoris laus est adulatoris.
Ubi longa ebrietas, ibi brevis est pietas.
Vinum multum et forte parum distat a morte.
Per crapulam cibi et potus perit homo totus.
Per moderantiam pervenitur ad habundantiam.
Mediocritate pura gaudet natura.
Proverbium 'Ne quid nimis' laudatur in primis.
Iuvenis animosus senex fiet gloriosus.
Qui torpescit, dum calet, frigidus nichil valet.
Qui vacat in iuventute, turbatur in senectute.
Fortes viri omnibus sunt miri.
Reges et praesides non decet esse desides.
Mundi rectores aequent cum nomine mores.
Viri pontificales sanctis sunt aequales.
Medici animarum exorbitent parum.
Contra lupum vigilare est raptus vitare.
Qui viduam defendit, ad Christum regem tendit.
Qui vindicat pupillum, Deus coronat illum.
Pauperum consolator aeternae vitae estamator.
Oportet cavere vanitatem videre.
Cor incendit oculus, ut stipulas foculus.
Voluptas non visa citius erit elisa.
Qui libenter bonum audit, corde Deo plaudit.
Melius est pauperem audire quam sonitum lire.
In cassum miseros audit, qui os et manum claudit.
Lingua placabilis ligno vitae est comparabilis.
Lingua dolosa semper est odiosa.
Qui loquitur modeste, liber est a peste.
Manus sine opere mendicabit propere.
Manuum labores praestant honores.
Qui bonum operatur, a Deo benedicatur.
Beati pedes, qui visitant infirmorum edes.
Cum Deo ambulare est animam salvare.
Qui migrat ad aeternam sedem, non offendit pedem.
Iniquum est ob beneficium reddere supplicium.
Qui reddit malum pro bono, indignus est dono.
Bono vincere mala ad caelum est scala.
Mundi contemptus a Deo est inventus.
Quiamat mundum praesentem, sequitur rem fugientem.
Melius est supernum concilium quam huius viSuperna
patria pulchra tenet atria. tae exilium.

---

Wipo, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000709.zip.
