# Carmina 3.1

Wipo, Carmina, III. Tetralogus., Incipit Prologus in Tetralogum. Regis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/carmina/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/carmina/3.1

Domino regi fide et verbis catholico, actibus gloriosissimo, Heinrico tertio, Wipo famulorum minimus suorum, quod ros Hermon excelso monti Sion. Sanctae pietatis tuae accessibilis celsitudo imbecillitatem meam facit, domine rex, ad gratiae tuae desiderabile culmen festinare; et sicut stellio, qui nititur morari in aedibus regis, sic ego, licet omnibus modis obscurus, claritatis tuae gaudia tamen in scriptis meis desidero frequentare. Et quoniam testante Salomone gloria est regis investigare sermonem, feci tibi, domine mi rex, hunc brevem Tetralogum, quo et curas insomnes rei publicae interdum levigare et animum ad ea, quae tibi persuasa sunt, possis excitare. Est autem tetralogus quattuor personarum sermo. Ibi poeta primum hortatur Musas, ut te laudent. Chorus Musarum benedicit et laudat te dominum regem. Deinde Lex te alloquitur cum his consiliis, quae satis conveniunt tuae dignitati. Postremo Gratia miti affatu temperabit , ad quod te Lex ex iure incitavit. Ad haec perlegenda sit tecum legis et gratiae mediator Iesus Christus salvator, cuius regnum et imperium non deficiet in aeternum. Vale domine, mi rex piissime. EXPLICIT PROLOGUS.

---

Wipo, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000709.zip.
