Latin · Dactylic hexameter
III. Tetralogus., Carmen Legis pro Laude Regis., lines 3.5.1-3.5.40
Wipo, Carmina 3.5.1-40
Not analysed yet
Ad regis laudes Lex ambas erigit aures:
Ut segetes pluviis, sic cresco laudibus istis.
Non plus mulcet apes mellitos lambere flores
Quam me laus regis, quo constat pactio legis.
His mihi fit verbis, quod rore virentibus herbis,
Quando dies verni reparabunt gaudia mundi.
Quid satius Legi quam dicere talia regi?
Salve, flos patriae, quo fructum pacis habere
Non dubitat mundus, quia regnas orbe secundus
Post domin um caeli, dignus mundana tueri!
Salve, stirps regum, populis veneranda per aevum!
Radix magna fuit, quam ramus talis adauxit;
Nobile germen erat, quod mundum floribus ornat.
Una viri virtus multum praestare valebit
Commendatque nimis probitas semel edita quondam:
Quid facient plures caput unum regis habentes,
Quas numerare volens seriem facit ordine longam!
Sed tamen ex cunctis sex regem magnificabunt
Virtutes aliasque satis praecedere norunt:
Mens humilis, pietatis amor, pax missa per orbem,
Nobilitas et forma decens, fiducia belli.
Has voco praecipuas et regis honoribus aptas,
His rex Heinricus Christi clarescit amicus.
Ad mea nunc venio, quae novit mundus in illo:
Sunt mea, quae dicam, quia sum Lex, ille meus rex;
Et qui me spernit, rex eius praelia sternit;
Qui mea iura colit, rex hunc defendere novit.
Rex Christo carus nullum vastabit avarus.
Vile putat studium, si quis comportat in unum
Quicquid habere potest, cum ius non quaerat habendi.
Est dives multum, contemptor divitiarum.
Auri surdus amor miseris clamantibus obstat;
Vendiderit leges captura pecunia reges,
Et de principibus iustos furabitur usus:
At rex Heinricus vir prudens prospicit illud,
Ut tunc curet opes, cum nullum sunt reprimentes,
Nec contra legem flectunt donaria regem.
Sic facit ut doctus; quis rex est doctior illo?
Quis caesar melius, si quid rubrica vetavt,
Scire valet primis, quam discere coeperat, annis?