# Carmina 3.5.41-82

Wipo, Carmina, III. Tetralogus., Carmen Legis pro Laude Regis., lines 3.5.41-3.5.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/carmina/3.5.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/carmina/3.5.41

Felix sit genitor redivivus laude perenni
Chuonradus caesar, quem maxima cura subivit,
Ut sciret natum studiis ad regna paratum,
Qui rector populi mundum discernere posset!
Felix sit mater memorando carmine digna
Gisela de Caroli procedens sanguine Magni!
Nam si post decimam numeretur linea quarta
Post Carolum Magnum, nascetur nobilis ipsa.
Haec operam dederat, quod rex in lege studebat;
Illa sibi libros persuaserat esse legendos,
Ut varios ritus diiudicet arte peritus.
Doctrinae lumen tenebrosum dirigit orbem;
Gentes infestas vicit Romana potestas
Olim consiliis; non semper vicerat armis.
Est satis expertum, quantum sapientia possit,
Quae per vim verbi flectit moderamina regni.
Rex, iterum salve! tibi laus sit cum genitrice,
Ad cuius votum tibi dat sapientia totum,
Quo decus imperii valeas per iura tueri!
Congaudete simul; non ut discordia regnet,
Quae dudum regni turbavit gaudia nostri!
Cum dominis rerum sit pax sine fine dierum!
O sanctos mores, cum matri reddis honores;
Est tibi spes vitae, si fit sibi gloria per te.
Si quid erat rixae, Deus illud transtulit ipse;
Exin nullus homo foedus dissolvere possit,
Quod Deus adiunxit, qui pacis dona creavit!
Perstet dulcedo materni nominis in te;
Cum valeas alios acquirere semper amicos,
Mater in hac vita non plus tibi venerit ulla!
Quin aliud dicam tibi, rex, ego consiliatrix,
Lex tua, ne renuas post dictum commemorare.
Cum Deus omnipotens tibi totum fregerit orbem
Et iuga praecepti non audet temnere quisquam
Pacatusque silet firmato foedere mundus,
Cumque per imperium tua iussa volatile verbum
Edocet, augusti de claro nomine scriptum:
Tunc fac edictum per terram Teutonicorum,
Quilibet ut dives sibi natos instruat omnes
Litterulis legemque suam persuadeat illis,
Ut, cum principibus placitandi venerit usus,
Quisque suis libris exemplum proferat illis.

---

Wipo, Carmina. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000709.zip.
