Latin
3.1.14 to 3.1.26
Wipo, Gesta Chuonradi II imperatoris 3.1.14-26
Not analysed yet
Cum istis multi alii pontifices et abbates ex iisdem regionibus aderant, quos singulos nominare operis fastidium generat. Saxoniae praesules, quoniam me latuit, quid de vita eorum nominibus adicere conveniret ,memorare vitavi, quamquam et eos summis rebus adesse, consulere, succurrere procul dubio perceperim . Italiam transeo, cuius principes in brevi convenire ad regiam electionem nequiverant; qui postmodum in urbe Constantiensi cum archiepiscopo Mediolanensi et reliquis principibus occurrentes regi sui effecti sunt et ei fidelitatem libenti animo iuraverunt. Duces autem supra dictis viris contemporanei hi fuerant: Penno dux Saxoniae, Adelbero dux Histriae, Hezzilo dux Baioariae, Ernestus dux Alamanniae, Liutharingorum dux Fridericus, Ribuariorum dux Cozelo, Chuono Wormatiensis dux Francorum, Uodalricus dux Boemiae. Burgundia enim nondum Romano imperio, ita ut nunc, acclinis fuerat. Quod autem modo subiecta est, trium regum gloriae asscribitur. Secundus Heinricus imperator primum eam subicere temptavit et bene in hoc studio perseveravit. Deinde Chuonradus imperator animoso impetu Francos Latinos hostiliter ex ea eiecit belloque eam subiugavit. Ad extremum rex Heinricus tertius, pius, pacificus, Linea Iustitiae, bello et pace eandem Burgundiam temperavit cum magnificentia; ubi quae divina providentia tam pacis quam belli consiliis, conciliis et conventibus, quibus interdum ipse interfui, peregit, alias commemorabo. Nunc ad propositum redeo. Ungaria autem, quam idem rex Heinricus tertius nobili atque mirabili victoria domuit, et post victoriam sapientissimo consilio sibi et successoribus suis stabilivit, praedicto tempore nec audire nos sustinuit. Supra memorati episcopi et duces caeterique potentes haud aliter periculum minitans melius aut citius evadere rati summa ope et industria memorabili nitebantur, ne res publica diutius sine regente nutaret . Privata consilia et animos singulorum, cui quisquam consentiret, cui dissentiret aut quem sibi dominum optaret, epistolarum et legatorum commoditas conferebat ,neque id in vanum.