# Gesta Chuonradi II imperatoris 3.10

Wipo, Gesta Chuonradi II imperatoris, Part 3, Section 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/3.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wipo/gesta-chuonradi-ii-imperatoris/3.10

X. De inimicitia inter regem et Ernestum ducem. Eodem tempore hoste pacis diabolo suadente Ernestus dux Alamanniae, Chuono dux Franciae, Fridericus dux Liutharingorum cum aliis plerisque contra regem Chuonradum consenserunt et multa molientes, multas munitiones in cassum praeparantes nihil nisi calamitatem futuram assecuti sunt. Quos omnes rex Chuonradus parvi pendens iter suum in Italiam cum copiis destinavit. Sed dux Ernestus humiliter iter eius prosecutus usque Augustam Vindelicam interventu matris suae reginae et fratris sui Heinrici adhuc parvuli aliorumque principum multum renuente rege vix in gratiam eius receptus est.

---

Wipo, Gesta Chuonradi II imperatoris. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000709.zip.
