Latin
3.33.1 to 3.33.14
Wipo, Gesta Chuonradi II imperatoris 3.33.1-14
Not analysed yet
XXXIII. Quod rex Heinricus Sclavos subiugavit . Interea, dum haec, quae superius dicta sunt, imperator in Burgundia faceret, filius suus Heinricus rex, licet in puerilibus annis, non segnius rei publicae corsuluit in Boemia et in caeteris regionibus Sclavorum, ubi et Uodalricum ducem Boemiae et reliquos quam plures caesari adversantes strenue subiugavit et redeunti patri occurrens de duplici victoria duplex gaudium populis effecerat. Deinde collectis copiis de Saxonia super eos, qui Liutizi vocantur quique olim semichristiani, nunc per apostaticam nequitiam omnino sunt pagani, imperator venit ibique conflictum implacabilem mirabiliter diremit . Inter Saxones enim et paganos fiebant ea tempestate multae dissensiones et incursiones. Cumque caesar veniret, coepit quaerere, ex qua parte pax, quae diu inviolata inter eos fuerat, prius corrumperetur. Dicebant pagani a Saxonibus pacem primitus confundi idque per duellum, si caesar praeciperet, probari. Econtra Saxones ad refellendos paganos similiter singulare certamen, quamvis iniuste contenderent, imperatori spondebant . Imperator consulentibus principibus suis, licet non satis caute ageret, hanc rem duello diiudicari inter eos permisit. Statim duo pugiles congressi sunt, uterque a suis electus. Christianus in sola fide, quae sine operibus iustitiae mortua est, confidens et non diligenter attendens, quod Deus, qui veritas est, omnia in vero iudicio disponit, qui solem suum oriri super bonos et malos facit, qui pluit super iustos et iniustos, audacter pugnare coepit. Paganus autem solam conscientiam veritatis, pro qua dimicabat, prae oculis habens acriter resistebat. Postremo christianus a pagano vulneratus cecidit. Ex qua re pagani in tantam elationem et audaciam venerunt, ut, nisi imperator adesset, continuo irruerent super christianos; sed imperator ad compescendas incursiones eorum construxit castrum Wirbinam ,in quo praesidia militum locabat, et principes Saxoniae, ut unanimiter resisterent paganis, sacramento et imperiali iussione constringebat.