Latin
Part 3, Section 9
Wipo, Gesta Chuonradi II imperatoris 3.9
Not analysed yet
IX. De Bolizlao duce Sclavorum. Eodem anno quem supra notavimus Bolizlaus Sclavigena, dux Bolanorum, insignia regalia et regium nomen in iniuriam regis Chuonradi sibi aptavit, cuius temeritatem cito mors exinanivit. Filius autem eius Misico, similiter rebellis, fratrem suum Ottonem, quoniam regis partibus favebat, in Ruzziam provinciam pepulit. Qualiter vero eiusdem Misiconis protervitatem et cuiusdam Uodalrici, ducis Boemiae, perfidiam rex Chuonradus postea compesceret, in loco suo dicam.