Latin
1.1.1 to 1.1.2
Xylander, Vita Caesaris 1.1.1-2
Not analysed yet
I. Cinnae summa rerum Romanarum potiti filiam Corneliam Sylla uictor quum nec pollicitationibus nec minis a Casare diuellere posset, dotem eius publicauit. Causa autem Caesari inimicitiarum cum Sylla fuit Marii propinquitas. Nam Iulia, patris Caesaris soror, uxor Marii senioris, mater iunioris fuit, Casaris consobrini. Caesar uero quum initio prae multitudine caedium et negotiorum a Sylla se praeteritum non contentus, sacerdotii insuper petendi causa in publicum procederet, nondum plane adolescens, Sylla resistente repulsam tulit. Idem de caede eius deliberans, quibusdam dicentibus absurdum fore, si talem puerum occideret, stupidos esse respondit, si non in isto puero multos conspicerent Marios. (2) Caesar autem de hoc dicto certior factus, diu in Sabinis oberrans neci se subtraxit. Deinde ob ualetudinem in aliam domum translatus, noctu in Syllanos milites incidit, qui loca ista perscrutabantur et latentes ibi comprehendebant. Horum duci Cornelio duobus datis talentis, dimissus est, statimque ad mare profectus, in Bithyniam ad regem Nicomedem nauigauit. Neque diu apud eum commoratus quum inde aueheretur, apud Pharmacusam insulam a piratis captus est, iam tum magnis classibus et innumeris nauigiis mare obtinentibus. II. Ab his primum uiginti talentis dimissionem redimere iussus, derisit eos, quod nescirent quem cepissent; ultroque daturum se quinquaginta promisit. Deinde suis in diuersas urbes ad agendam pecuniam dimissis, quum inter hominum generis immanissimum Cilicas solus ipse cum uno amico et duobus famulis ageret, ita eos spreuit, ut quoties requieti se dedisset, mitteret qui eos tacere iuberent. Ita per duodequadraginta dies quasi non captus teneretur ab iis, sed stiparetur, summa securitate collusit ipsis et una exercitationibus uacauit. Carmina etiam et orationes quasdam quum scripsisset, iis recitabat, et qui non laudassent, eos palam barbaros rudesque appellabat, ac saepe per risum minabatur, se eos in crucem acturum, gaudentes ea dicendi libertate et simplicitati ac ioco imputantes. (2) Allatis a Mileto pecuniis quum satis fecisset piratis essetque dimissus, statim nauibus instructis aduersum eos ex portu Milesiorum est profectus, et stationem adhuc apud insulam habentes nactus, plerosque cepit. Itaque pecunia praedae cessit, piratas Pergami in custodiam dedit, et ad praefectum Asiae Iunium abiit, quod illius, utpote praetoris, esset de captiuis supplicium sumere. Verum quum is pecuniae intentus erat enim haud parua per otium se de captiuis deliberaturum respondisset, ualere eo iusso, Caesar Pergamum rediit, productosque in medium uniuersos piratas in crucem egit, quod illis saepe in insula iocans, ut uidebatur, praedixerat.