# Vita Caesaris 1.1.11-13

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.11 to 1.1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.11

XI. Caesar statim ex praetura prouinciam nactus Hispaniam, quum foeneratores debitum exigentes molesteque profecturum urgentes atque conuiciantes placare non posset, ad Crassum confugit, Romanorum ditissimum et qui uigore ac uehementia Caesaris indigeret ob dissensionem cum Pompeio. Crasso apud creditores, qui maxime instabant, octingenta triginta talenta intercedente, in prouinciam suam abiit. (2) Narrant eam, quum Alpes transiret et praeter oppidulum quoddam barbaricum iter faceret paucis habitatum hominibus atque uile, amicis per iocum quaerentibus, an et hic de magistratibus essent contentiones ac de principatu certamina et potentium aemulationes? serio respondisse, malle se hic primum quam Romae secundum esse. (3) Rursus quum in Hispania per otium librum aliquem de rebus Alexandri gestis legeret, diu cogitabundum, ad extremum illacrimasse, et amicis causam quaerentibus dixisse : An non dolendum uobis uidetur, me quum id aetatis sim, qua Alexander tot nationibus imperauit, nihil dum memoratu dignum gessisse? XII. Simul atque autem Hispaniam attigit, eam industriam adhibuit, ut paucis diebus cohortibus uiginti suis decem alias adiecerit, factaque in Callaicos et Lusitanos expeditione, populos qui Romanis hactenus non paruerant subigendo usque ad Oceanum perrexerit. (2) Rebus bellicis bene compositis, ciuiles eadem felicitate constituit, ciuitates ad concordiam reducens et maxime rixas inter debitores et creditores tollens, lege posita, ut de reditibus debitoris bessem creditor quotannis acciperet, dum ipsi satisfactum esset, reliquo debitor frueretur. Parta his factis gloria ex prouincia discessit, dilatus ipse et a militibus, qui eo duce rem et ipsi fecerant, imperator dictus. XIII. Quia autem triumphum petentes extra urbem manere, consulatum ambire praesentes in urbe oportebat, ea legum diuersitate implicatus, quum ad urbem comitiis consularibus instantibus accessisset, misit ad senatum petitum, ut sibi absenti petere consulatum per amicos concederetur. (2) Cato primum lege ad postulatum id oppugnandum annixus quum uideret multos Caesari deditos, rem mora iniecta impediit, totumque diem dicendo absumpsit. Itaque Caesar statuit, omisso triumpho, consulatum persequi. (3) Ut primum in urbem uenit, callide eam rem confecit, qua uniuersos homines, solo excepto Catone, decepit. Pompeium enim et Crassum ex graui discordia in gratiam mutuo restituit, qui duo facile totius ciuitatis erant potentissimi, eorumque potentiam in unum conflatam ad se transferens, perhumano titulo tenus facto rempublicam nemine animaduertente peruertit. Non enim Caesaris et Pompeii dissidium, quod plerique putant, ciuilium bellorum causa fuit, sed amicitia uerius eorum, quam initio ad euertendum optimatium in ciuitate principatum initam deinde disciderunt. Cato autem saepenumero quae futura essent uaticinans, eum solum fructum tulit, ut tum morosus et curiosus homo, post prudentior quam felicior consultor haberetur.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
