# Vita Caesaris 1.1.17

Xylander, Vita Caesaris, Vita Caesaris. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.17

XVII. Huiusmodi autem spiritus militum et animi ardores Caesar ipse excitauit atque aluit, primum honoribus et donis largiendis, ostendens non se sui luxus aut uoluptatum causa bello diuitias parare, sed eas opes tanquam communia uirtutis praemia apud se recondi, diuitiis ad hoc tantum se uti, ut militibus pro meritis dare praemia possit; deinde quod omnibus ultro periculis se obiiciebat, et nulli labori succumbebat. (2) Et quidem eius in periculis adeundis audaciam eo minus admirabantur, quod proficisci ab incredibili gloriae cupiditate existimarent; uerum laborum tolerantia, quos praeter uires corporis sustinebat, stupefaciebat. Nam et corporis habitu tenui fuit et alba mollique carne et capite morboso et comitiali morbo obnoxius, quod ei malum Cordubae primum accidisse dicitur. Verum ualetudinem Caesar non mollitiei ansam arripuit, sed expeditionibus, difficillimis itineribus, tenuitate uictus, et continua sub dio uita et aerumnosa morbum depellere et corpus sanum tueri studebat. (3) Plerumque in curru aut lectica dormiebat simulque prouehebatur, ut ne somnus quidem otiosus esset. lnterdiu uehebatur circum castella, urbes et castra, uno assidente puero, qui, dum ipse iter faceret, dictata ab ipso exciperet scribendo, unoque a tergo milite cum gladio astante. Adeo autem magna itinera faciebat, ut primam Roma expeditionem faciens, octauo die ad Rhodanum peruenerit. (4) Equitare ab ineunte aetate didicerat, ac se assuefecerat ut retro abductis manibus et tergo applicatis summo impetu equum citaret. Ea uero expeditione exercuit se praeterea ut inter equitandum epistolas dictaret, idque duobus, et, ut Oppius ait, etiam pluribus diuersas. Ferunt id quoque primum omnium Caesarem excogitasse, ut per codicillos cum amicis colloqueretur, quod coram de rebus maxime necessariis agere et urbis magnitudo et negotiorum multitudo non pateretur. (6) Quam tenui uictu usus fuerit, argumento est quod Mediolani apud hospitem suum Valerium Leonem coenans, quum is asparagum apposuisset et pro oleo recenti conditum instillasset, ipse nihil moratus comedit, amicosque indignantes increpuit : Satis erat, inquiens, non uesci iis quae displicerent, inurbani uero hominis est talem rusticitatem arguere. (6) ln itinere aliquando ui tempestatis in tugurium pauperis cuiusdam compulsus, quum nihil reperisset praeter unum cubiculum uix uni recipiendo sufficiens, ad amicos dixit : Honestiora optimis, necessaria infirmissimis concedenda; idque cubiculum Oppio ad quietem concessit, ipse cum reliquis sub uestibulo ostii dormiuit.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
