Latin
1.1.18 to 1.1.19
Xylander, Vita Caesaris 1.1.18-19
Not analysed yet
XVIII. Enimuero primum bellum Gallicum ei contra Heluetios fuit et Tigurinos, qui quum suas urbes numero duodecim ac uicos quadringentos combussissent, per Galliam Romanis subditam procedebant, quemadmodum olim Cimbri ac Teutones; quibus neque audacia inferiores uidebantur, itemque trecenta hominum millia erant, atque ex his centum nonaginta millia ad pugnam apti. Tigurinos Labienus Caesaris legatus apud Ararim flumen concidit. (2) Heluetii autem Caesarem, quum is ad sociam quandam urbem exercitum adduceret, inopinato sunt in itinere adorti, occupauit tamen in locum quendam natura munitum cum suis euadere. lbi quum colligeret et instrueret copias, et equus ei adduceretur : Hoc, inquit, utar ad insequendos uictos hostes, nunc in eos eamus; simulque pedes irruit. Difficulter et sero pulsis hostibus, plurimum laboris apud carros et castra eorum sustinuit, quum non illi soli ibi, sed mulieres etiam et pueri usque ad mortem se defenderent, atque conciderentur, ita ut mediante demum nocte finis pugnandi fuerit. (3) Insigni uictoriae pulchrius adiecit facinus, quod barbaros a pugna superstites et fuga dilapsos, ultra centum millia hominem, coegit regionem quam reliquerant, repetere, urbesque a se crematas iterum colere. Id autem eo consilio fecit, ne Germani eam regionem habitatoribus uacuam inuaderent. XIX. Secundum bellum palam pro Gallis contra Germanos gessit, tametsi eorum regem Ariouistum Romae prius socium P- R- appellauisset. Erant autem intolerabiles Romanorum subditis uicini Germani et capto tempore uidebantur non contenti statu suarum rerum praesenti latius grassaturi Galliamque inuasuri. (2) Videns autem Caesar duces suos formidine captos, presertim uero qui nobiles iuuenes ipsum secuti erant, luxum scilicet et diuitias in castris Caesaris consecuturi, aduocata concione, abire eos neque inuitos periculo se committere iussit, qui ita effeminati essent; se cum decima legione in hostes iturum, quod neque hostes Cimbris fortiores, neque se Mario deteriorem imperatorem duceret. (3) Eam ob rem decima legio missis legatis gratias Caesari egit; reliquae suis obtrectantes ducibus repletaeque alacritate una multorum dierum iter Caesarem secutae sunt, donec uiginti quinque millibus passuum ab hostibus castrametati sunt. (4) Audaciam Ariouisti ipse aduentus Caesaris nonnihil fregit. Mirabatur enim Caesaris confidentiam, qui ducere aduersus Germanos (quibus ipse aduentantibus fugam facturos Romanos sperauerat) exercitum non ueritus fuisset, inque suis castris trepidari sentiebat. Auxerunt terrorem uaticinia mulierum sacrarum, que in uortices fluminum inspicientes ex strepituque et fluctuatione amnium futura praesagientes, pugnare eos ante nouam lunam uetabant. (5) Qum ut sunt ad Caesarem renuntiata, Germanos quiescere uidens, statuit potius adoriri eos pugnam ita formidantes, quam otiosus desidere, dum tempus iis commodum appeteret. Itaque munitiones eorum et colles quos insederant inuasit, irritatosque ut descenderent ad pugnam permouit, fuditque eos ingente strage et ad Rhenum usque per quadringenta stadia insecutus, cadaueribus et spoliis omnem planitiem repleuit, Ariouisto cum paucis elapso et Rhenum transuecto. Caesa perhibent octoginta hominum millia.