# Vita Caesaris 1.1.20-21

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.20 to 1.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.20

0XX. Inde exercitu in Sequanis in hibernis relicto, ut rebus urbanis intendere animum posset, in Galliam Pado uicinam profectus est, quae et ipsa ad eius prouinciam pertinebat. Rubicone enim amne Italia a Gallia Cisalpina diuiditur. (2) Ibi quum ageret, multitudinis ad se confluentis deuinxit animos largiendo quae petebantur, nec quoquam dimisso nisi impetratis quae cupiebat aut spe excitata. Reliquo etiam belli tempore non animaduertente Pompeio alternis, modo ciuium armis hostes domuit, modo pecuniis ab hoste captis ciues captauit inque potestatem suam redegit. (3) Posteaquam uero renuntiatum est Belgas Gallorum potentissimos et qui tertiam totius Galliae partem tenerent, contractis multis hominum armatorum millibus, bellum moliri, magna aduersus eos celeritate contendit, populantesque Romanis societate coniunctam Galliam adortus, conferto agmine malo euentu pugnantes fudit, tantaque affecit strage, ut ob cadauerum multitudinem Romanis transitus per paludes altosque fluuios daretur. (4) Ex his qui rebellauerant, ad Oceanum accolentes omnes, ne tentato quidem proelio, deditionem fecerunt. Inde in Neruios Caesar duxit, omnium Gallorum ferocissimos atque bellicosissimos. Hi quum saltus densissimos incolerent, medio cuiusdam siluae recessu uxoribus cum liberis atque facultatibus repositis, sexaginta millium multitudine Caesarem castra facientem neque tum pugnam exspectantem subito inuaserunt, et fuso equitatu duodecimam septimamque legionem circumdederunt, centurionesque omnes interfecerunt. Quod nisi Caesar ipse arrepto scuto per suos in primam aciem processisset, impetumque in barbaros dedisset, eoque in tali periculo constituto decima legio a tumulis decurrisset ordinesque hostium dissipasset, nemo uidetur ea die Romanus euasurus caedem fuisse. Nunc Caesaris audacia incitati, supra uires, ut dicitur, pugnantes, Neruios non pepulere quidem, sed resistentes prope occidione occiderunt; quippe de sexaginta millibus uix quingenti, de quadringentis senatoribus tres cladi superfuerunt. XXI. Haec quum senatui essent renuntiata, quindecim dierum (quod pro nulla ante unquam factum fuit uictoria) decreta est supplicatio. Nam et periculi magnitudinem tot populorum simul facta rebellio ostendebat, et uictoriae splendorem beneuolentia erga Caesarem augebat. (2) Ipse uero Gallicis rebus compositis, rursus circa Padum hiemabat atque urbem callide sibi conciliare studebat. Non enim il modo qui magistratus petebant, ipso suppeditante pecuniam, populum corrumpebant et dignitates quas uellent consecuti, omnia quae ad potentiam Caesaris conducerent augendam agebant, sed et ad eum plerique illustrissimorum amplissimorumque uirorum Lucam conuenerunt, Pompeius, Crassus, Appius Sardiniae praefectus, Nepos Hispaniae proconsul, ita ut lictores ibi tum centum uiginti, senatorii uiri ducentis plures fuerint. (3) Consiliis inter se collatis digressi sunt his conditionibus, ut Pompeius ac Crassus consules constituerentur, Caesari prouincia in aliud quinquennium et pecunia ex aerario decerneretur. Quod quidem nemini cordato non est uisum absurdissimum, eos qui tantum a Caesare pecuniae accepissent, senatui decernendae ei tanquam indigenti pecuniae auctores esse, aut inuito potius gementique id extorquere decretum. Cato tum aberat, quem isti de industria in Cyprum amandauerant. Fauonius autem qui erat Catonis imitator, quum in senatu diu frustra reclamasset, e curia se proripuit, et apud multitudinem magnis clamoribus questus est, quum quidem nemo dicta eius curaret, aliis Pompeium et Crassum uerentibus, aliis Caesari, in quo ipsis erant omnia, cupientibus.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
