Latin
1.1.22 to 1.1.23
Xylander, Vita Caesaris 1.1.22-23
Not analysed yet
XXII. Caesar postquam in Galliam ad copias rediit, magnum iis in regionibus bellum offendit, quod duo magni Germaniae populi, Usipetes et Tenchteri, Rhenum habitationis quaerendae causa transiissent. (2) De pugna cum his facta ipse in Commentariis scribit, eos missis ad se legatis in itinere per inducias ex improuiso equitatum ipsius (erant autem quinque millia Caesarianorum equitum )octingentis equitibus adortos in fugam uertisse; misisse deinde iterum fallendi causa legatos, quos ipse detinuerit et exercitum in hostem duxerit, stoliditatem ratus fidem erga homines ita infidos ac periuros. (3) Tanusius quidem scribit, quum senatus uictoriae eius causa supplicationem decerneret, Catonem sententiam tulisse, dedendum esse barbaris Casarem, expiandamque urbis nomine uiolationem foederum uertendasque in sontem exsecrationes. Caesa autem fuerunt Germanorum qui Rhenum transierant, quadringenta millia; paucos, qui reuerterunt, Sicambri exceperunt, Germanica gens. (4) Hanc nactus ansam Casar, qui alioquin gloriae studiosus primus cum exercitu Rhenum transiisse dici cuperet, ponte Rhenum instrauit, quo maxime loco is et latus admodum est et rapidus turgidusque, ita ut trunci ac ligna secundo amne deuecta pontis fulcra uehementer concuterent. Contra hoc Caesar sublicas ligneas ualidas et robustas obiecit, flumini impactas, quibus uis undarum frangeretur, pontemque decem omnino diebus absoluit, opus fide superius. XXIII. Traductis ea copiis, quum nemo occurrere auderet, sed Sueui etiam, quorum prima est inter Germanos laus, intra densas ac siluas obsitas conualles se recepissent, quum duodeuiginti dies in Germania hostium regionem incendiis uastando, sociosque quoscumque Romanorum confirmando, exegisset, in Galliam rediit. (2) Nobilis etiam conatus Britannicae expeditionis est. Primus enim cum classe occiduum Oceanum intrauit ac per Atlanticum mare copias ad bellum uexit et insulam incredibilis magnitudinis ac quae permultis scriptoribus contendendi materiam praebuit, quum quidam nihil nisi nomen esse eam putarent, occupare aggressus, Romanorum imperium extra orbem terrarum propagauit. (3) Bis ex opposita Gallia in eam insulam traiecit; quumque multis proeliis maiora Britannis damna quam suis commoda attulisset (nihil enim fere erat, quod hominibus inopem et laboriosam uitam tolerantibus eriperet) non quali statuerat exitu bellum finiit, sed acceptis a rege obsidibus et stipendio imperato, ex insula discessit. (4) In Galliam reuersus, literas accepit, quas nuntii fuerant ad ipsum in Britanniam delaturi; his amici eum certiorem de obitu Iuliae filiae Pompeio nuptae faciebant, quae in partu perierat. Magnum is casus Caesari, magnum Pompeio dolorem attulit, amici autem perturbabantur, existimantes uinculum, quod laborantem ceteroqui rempublicam in pace et concordia continebat, morte Iuliae ruptum. Nam et infans paucis post matrem diebus obiit. Iuliam quidam inuitis tribunis populus in campum Martium detulit, ibique sepeliit.