# Vita Caesaris 1.1.24-25

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.24 to 1.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.24

XXIV. Quum uero Caesar copias suas magnas iam factas necessario in hiberna multa diuisisset, atque ipso more suo in Italiam abiisset, omnia illico Gallica bella recruduerunt; et Galli magnis cum exercitibus circumeuntes exscindebant hiberna, oppugnabantque castra Romanorom. Maxima et ualidissima pars rebellantium duce Ambiorige Cottam et Titurium cum ipso exercitu necauerunt, Ciceronis hiberna sexaginta hominum millibus obsederunt, ac tantum non expugnauerunt, Romanis omnibus consauciatis et uirtute magis quam uiribus obsidionem sufferentibus. (2) Caesar, acceptis harum rerum nuntiis, tametsi procul a suis abesset, statim tamen eo conuersus, septem millibus militum contractis ad eripiendum obsidione Ciceronem properauit. Obsidentes, eius aduentu cognito et contempta paucitate, obuiam contendunt, quasi ad internecionem caesuri Caesarem. At Caesar callide subterfugere, locum nactus qui paucis aduersum multos pugnaturis esset commodus, castra munire, suos proelio abstinere, uallum altius exstrui et portas obstrui metu simulato iubere, ita se hostibus in contemptum adducere, donec eos ex ferocia sparsim effusos subito adortus fudit et magna clade affecit. XXV. Hoc factum plerasque Gallorum qui in Belgico sunt defectiones repressit, et ipse per hiemem circum oppida passim proficiscebatur, ac ne quid nouarum rerum exsisteret obseruabat. Nam in locum amissorum militum tres ei legiones Roma missae aduenerant, quarum duas de suis militibus ei Pompeius utendas dedit, tertia ex Gallia Togata recens collecta fuit. (2) Interim in diuersa procul parte defectio, cuius iam pridem inter bellicosissimos et potentissimos homines iacta erant et alita semina, in maximum et periculosissimum illuc erupit bellum, confirmata ingentibus hominum ualida ad militiam aetate copiis et cum armis undique accurrentium, collatis in unum maximis opibus ac diuitiis; ad haec ualidae urbes et regiones difficilibus munitae accessibus; et tunc hiberno tempore congelati amnes, siluae niuibus obtectae, campi torrentibus stagnantibus perfusi, hinc itinera ob niuis altitudinem incerta, hinc ob paludes et amnes auersos perplexa uidebantur Caesarem impeditura, ne de rebellantibus poenas sumere posset. Desciuerant autem a fide Romanorum multi populi, quorum praecipui erant Aruerni et Carnutes; summa rerum ad Vercingentorigem delata erat, cuius patrem Galli affectatae tyrannidis insimulatum occiderant.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
