# Vita Caesaris 1.1.26-27

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.26 to 1.1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.26

XXVI. Is copiis in multas partes diuisis et singulis partibus suis praefectis ducibus, ad defectionem uicinas omnes usque ad Ararim regiones pertraxit, in animo habens quod iam tum Romae coitio esset aduersus Caesarem facta, uniuersam bello concitare Galliam. Et quidem si hoc paulo post molitus fuisset, Caesare bello iam ciuili implicato, haud leuiores utique Cimbricis terrores Romam inuasissent. Nunc qui omnibus rebus ad bellum praeclare, tempore autem omnium optime nosset uti Caesar, simul atque rem comperit, ipsis uiis, quas ingressus est, ipsaque itineris celeritate et impetu ostendit barbaris, inuictum se aduersum eos adducere exercitum. (2) Quo enim missum ab eo nuntium aut tabellarium peruenire multo etiam tempore posse nemo credidisset, ibi ipse statirn cum toto est conspectus exercitu, agros hostium uastans, munitiones exscindens, urbes subigens, eos qui factum mutarent in fidem recipiens, donec ab Heduis etiam est rebellatum. Hi quum se reliquo tempore fratres Romanorum appellassent, essentque ab iis praecipuos honores consecuti, tum se adiunxerunt rebellibus, multasque Caesaris exercitui molestias exhibuerunt. Itaque Caesar inde motis castris per Lingones in Sequanos contendit socios et quorum regio omnium Gallicarum prima aditur ab Italia proficiscentibus. (4) In itinere eum hostes adorti sunt, multisque hominum millibus circumfusis pugnare coactus, omnibus copiis suis in certamen commissis temporisque diuturnitate et caede subactos compressit barbaros; tametsi initio uidetur incommodum accepisse. Ostendunt enim Aruerni pugionem in templo suspensum, spolium Caesaris; quem ipse Caesar postea quum uidisset, subrisit, amicosque tollere uolentes prohibuit, sacrum esse deputans. XXVII. Enimuero eorum qui cladem effugissent, maior pars cum rege Alesiam confugerunt, urbem et murorum magnitudine, et tum defensorum multitudine prope inexpugnabilem uisam. Quam quum Caesar in obsidione haberet, periculum ei tantum, quantum uerbis exprimi non potest, obtigit. Robur enim totius Galliae, hominum armatorum trecenta millia ad Alesiam uenerunt, quum in urbe essent non infra centum septuaginta millia, ita ut Caesar utrinque graui bello detentus, duos castris muros sit coactus circumdare, unum aduersus urbem, alterum exaduersus eus qui recens aduenerant; actum enim de se fore intelligebat si inter se copias coniungere hostibus licuisset. (2) Multis itaque nominibus celebre ad Alesiam bellum Caesaris fuit, quod obscurum non erat, nullo unquam alio bello insigniora audaciae ac peritiae opera edita esse. Id uero maximam admirationem meruit, quod Caesar non animaduertentibus qui in urbe erant hostibus, cum tot millibus conflixit, uictorque discessit, idque adeo matis, quod Romanos etiam, qui murum urbi obiectum custodiebant, fefellit. Non enim prius de uictoria cognouerunt, quam uirorum et mulierum ab Alesia eiulatum et planctum exaudierunt, qui nimirum uiderent ab altera parte multa auro argentoque ornata scuta, multos sanguine conspersos thoraces, multa pocula, multa tentoria Gallica a Romanis in castra referri. Tanta celeritate magnae istae copiae umbrae instar aut insomnii dilapsae euanuerunt, plerisque in pugna occisis. (3) Qui uero Alesiae obsidebantur, quum et se et Caesarem diu multumque torsissent, in deditionem tandem uenerunt. Totius autem belli dux Vercingentorix armis indutus pulcherrimis, equo ornato portis exiit; quumque ter in orbe circa Caesarem, ut tum sedebat, equitasset, equo desiliuit, proiectisque armis ad pedes Caesaris accessit, atque ibi quietus assedit, donec ad triumphum in custodia asseruari iussus est. XXVIII. Enimuero iam pridem Pompeium euertere Caesar animum induxerat, sicut et hunc Pompeius. Crasso enim, quem uictor uterque aduersarium fuisset habiturus, in Parthis occiso, relinquebatur Caesari ut maximus fieret, eum qui maximus erat Pompeium deiiciendi, Pompeio hunc, ne id sibi accideret, ante opprimendi consilium capere. (2) Et Pompeius quidem nuper demum sibi a Caesare timere coeperat, quem hactenus neglexerat, existimans se quem euexisset haud difficulter deiecturum. At Caesar, qui multo ante hoc apud animum suum proposuisset, longe se ab aduersariis, uelut athleta, subduxerat, bellisque Gallicis et se et copias exercuerat, ac gloria factorum rerum gestarum Pompeii famam aiquauerat. Occasiones autem propositi sui exsequendi partim Pompeius ipsi, partim temporum uitia, corruptaque Romae reipublicae ratio suppeditabant. Quippe qui magistratus ambiebant, posita in medio mensa argentaria impudenter populum corrumpebant, isque addictis suffragiis in Campum descendebat, non uotis pro largitore, sed sagittis, gladiis et fundis certaturus, ita ut saepe sanguine et caedibus polluto tribunali discederent, urbem tanquam gubernatoris orbam effrenatae licentiae diripiendam relinquentes, adeo quidem ut cordati homines bene actum fore cum republica existimarent, si ad nihil eam deterius uesania tanta atque procella, quam ad unius alicuius dominationem redigerent. (3) Quin et inuenti iam sunt multi, qui nisi unius imperio sanari rempublicam posse negare auderent in publico, idque remedium adhibendum esse a medico lenissimo, eique obtemperandum, Pompeium scilicet indicantes. Pompeius autem se id recusare speciose simulans, re ipsa hoc unum summo studio agebat, ut dictatorem se dici efficeret; id quod Cato intelligens, senatui persuasit uti eum solum consulem crearet, ut legitimo utcumque magistratu delinitus, contentionem dictaturae adipiscendae abiiceret. Quin et prouinciarum eius tempus prorogatum est; obtinebat autem duas Hispanias et Africam uniuersam, quas missis legatis administrabat, ex aerario quotannis acceptis mille talentis exercitus alebat.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
