Latin
1.1.28 to 1.1.29
Xylander, Vita Caesaris 1.1.28-29
Not analysed yet
XXIX. lnterim Caesar per nuntios consulatum et prouinciarum prorogationem petit. Ibi primum tacente Pompeio, Marcellus et Lentulus odio Cresaris petitionem eius impugnauerunt, necessariis dictis multa superuacanea addentes, quae ad contumeliam eius iniuriamque pertinerent. Nam Nouocomensibus, quam coloniam nuper in Galliam Caesar deduxerat, ius ciuitatis ademerunt, et Marcellus consul unum senatorum eius loci Romani profectum uirgis caedi iussit, addens se eum ita insigniisse, ut cognosceret se Romanum non esse :abiret, ac Caesari ostenderet. (2) Caesar post Marcelli hoc factum Gallicas diuitias ubertim hauriendas iis qui in republica uersarentur dedit, Curionem graui aere alieno liberauit, qui tum tribunus plebis erat, Paulo consuli H- S- trecenties sexagies largitus est; ex qua pecunia is basilicam, nobile opus, foro ornandi causa adiecit, pro Fuluia exstructum. Proinde Pompeius factionis Caesarianae metu palam ipse, amicorum etiam adhibita opera, egit uti Caesari successor mitteretur, misitque qui milites ab eo reposcerent, quos ad Gallicum bellum ei utendos concesserat. Remisit eos Caesar, uiritim ducentis quadraginta denariis donatos. (3) Qui autem eos ad Pompeium reduxere, ii apud uulgus sparsis de Caesare sinistris rumoribus ipsum Pompeium inani spe productum corruperunt, desiderari eum a Caesaris exercitu dicentes, et qui ob inuidiam et uitia reipublicae hic uix suum locum teneat, ei paratas ibi esse copias, atque, si modo Italiam attigissent, mox in eius potestate futuras; adeo Caesarem suis militibus ob continentes expeditiones inuisum, et metu tyrannidis suspectum esse. (4) His inflatus Pompeius quasi nihil timens curam exercitus parandi dimisit, Caesaremque, ut sibi falso persuadebat, decretis et sententiis, quas ille nihil faceret, oppugnare satis habuit. Ferunt sane quendam tribunum militum astantem curiae, quum audiret senatum Caesari tempus imperii non prorogare, capulo gladii manu pulsato dixisse : At hic dabit. 0XXX. Verumtamen Caesaris petitio splendidum iustitiae praetextum habebat. Postulabat enim ut tam Pompeius quam ipse ab armis discederent et priuati a ciuibus aliquid muneris peterent ; et ostendebat qui se armis spoliarent, Pompeio imperium confirmantes, eos alterum tyrannidis accusando, alteri tyrannidem parare. (2) Has a Caesare latas conditiones Curio apud populum proponens magno est acceptus applausu et coronae in eum tanquam athletam coniectae. Antonius etiam tribunus plebis epistolam Caesaris eadem de re allatam apud populum inuitis consulibus recitauit. (3) In senatu autem Scipio Pompeii socer sententiam tulit, ut Caesar, nisi intra diem dictam ab armis discessisset, hostis iudicaretur. Consulibus uero quaerentibus, Pompeiusne dimittere exercitum, iuberetur, itemque an Caesar, illud pauci admodum, hoc prope ormes censuerunt; quum uero Antonius postularet, uti uterque imperio se abdicaret, ab uniuersis assensum est. Vi tamen Scipio obtinuit ac Lentulus consul, armis, non suffragiis, contra latronem opus esse uociferans, ut re infecta discederetur luctuque ob tumultum uestis mutaretur.