# Vita Caesaris 1.1.3-4

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.3 to 1.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.3

III. Secundum haec Syllae potentia iam languescente, a suis in patriam reuocatus, Rhodum nauigauit ad Apollonium Molonis filium, quem et Cicero audiuit, insignem rhetorem et honestorum morum. (2) Fertur ad ciuiles orationes Caesar et natura aptissimus fuisse et plurimum in ea re operae posuisse, ut haud dubie secundum laudis locum tenuerit, primo autem renuntiauit, ut potentia et armis potius primus esset omnium, quandoquidem propter bellicarum et ciuilium rerum tractationem, quibus rempublicam in suam redegit potestatem, non eo peruenit eloquentiae, quo naturalis eum indoles perduxisset. Ipse quidem postea in oratione qua laudationi Catonis Ciceronianae respondit, precatus est ne militaris sermo cum oratoris ingeniosi et qui multum otii dicendo impendisset, eloquentia compararetur. IV. Romam reuersus, Dolabellam repetundarum postulauit, multarum Graecarum ciuitatum testimoniis adiutus. Absolutus tamen est Dolabella. Caesar, ut gratiam Graecis referret, causam eorum egit P. Antonium captorum munerum accusantium apud M. Lucullum Macedoniae praetorem. Ac tantum ualuit eius oratio, ut Antonius, praetendens sibi in Graecia contra Graecos iniquum esse certamen, ad tribunos plebis prouocauerit. (2) Ceterum Romae Caesar quum reis defendendis gratiosum se reddidit, tum congressibus et colloquiis comibus magnam sibi plebis beneuolentiam parauit, ultra quam aetas ipsius ferret officiosus. Simul et conuiuiorum ac coenarum et uitae splendore paulatim potentia ipsius augebatur, suo tempore in republica ualitura. (3) Quam initio aemuli eo neglexerunt apud uulgus efflorescentem, quod sumptibus deficientibus fore ut statim euanesceret putabant; sero admodum errorem suum animaduerterunt, quum ea grandis iam et inexpugnabilis non occulte iam ad mutationem reipublicae spectaret; adeo nullius rei initium paruum est putandum, quandoquidem id assiduitate illico magna incrementa facere potest, quum quidem eo quod neglectui sit et contemptui habitum, absque ullo impedimento augescat. (4) Sane qui primus uidetur eius institutum suspectum habuisse, ueluti maris falso blandientem tranquillitatem, latentemque sub humanitatis et hilaritatis specie calliditatem deprehendisse, Cicero dicebat se in omnibus eius conatibus atque consiliis tyrannicum propositum inesse perspexisse, sed quum eum comam ita accurate composuisse et uno dignito caput scabere uideret, non potuisse sibi persuadere eum hominem tantum facinus animo concepturum, ut rempublicam Romanam euertere aggrederetur. Sed haec post.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
