# Vita Caesaris 1.1.30-31

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.30 to 1.1.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.30

XXXI. Aliae deinde Caesaris allatae sunt epistolae, quibus moderate, ut uidebatur, petebat uti citerior saltem Gallia et Illyricum sibi cum duabus legionibus concederetur usque ad alterius consulatus petitionem. Cicero etiam tunc e Cilicia reuersas pacificationi studebat et Pompeium eo usque inflexerat, uti negatis militibus, cetera concederet, et eo rem inclinauerat, ut persuasi ab ipso Caesaris amici, qui iam remissiores erant, nominatarum prouinciarum et sex millium militum promissione contenti essent inirentque concordiam, idque iam Pompeius concederet. Verum Lentulus consul, quique ab eius erant factione, obstiterunt, et ab his ignominiose Antonius et Curio senatu exturbati sunt, Caesari ultro praetextum honestissimum praebentibus et qui ad animos militum irritandos plurimum conduceret; ostendebat enim eis uiros insignes, et qui cum magistratu fuissent, seruili habitu (nam ita se Roma fugientes metus causa composuerant) rheda meritoria ad se profugisse. XXXII. Habebat secum Caesar haud plures trecentis equites et legionariorum militum quinque millia; reliquum exercitum trans Alpes relictum missi erant qui adducerent. Videns autem initium rerum, quas aggrediebatur, in praesentia non tam multitudine militum opus habere, quam celeritate et terrore hostibus iniecto (facilius enim se eos improuiso impetu perterrefacturum, quam armis coacturum), tribunos et centuriones iussit absque armis reliquis, solis gladiis succinctos, Ariminum occupare, magnam Italiae urbem, et quantum eius fieri posset, a caedibus et tumultu abstinere, eosque Hortensio ducendos tradidit. (2) Ipse interdiu in conspectu omnium exercitia gladiatorum spectauit; paullum ante uesperam curato corpore in triclinium ingressus et haud diu apud eos, qui erant ad coenam uocati, moratus, iam tenebris se intendentibus abiit, salutatis ceteris et suum reditum exspectare iussis, paucis autem amicorum mandauerat uti alia alii uia se sequerentur. (3) Ipse meritorio curru primum alia uia, deinde ea quae ad Ariminum tendit, uectus, ad Rubiconem fluuium peruenit, qui Italiam a Gallia Cisalpina diuidit. Hic eum propiorem iam facinori, quod proposuerat grauissimum, ac prae magnitudine conatus sui ueluti uertigine circumactum, uariae grauesque cogitationes subierunt : itaque inhibito cursu substitit, diuque tacitus secum in utramque partem rem deliberauit. Consiliumque eius quum plurimas habuit mutationes, tum multa etiam cum amicis, inter quos fuit Asinius Pollio, commentatus, quantorum malorum omnibus hominibus istius fluuii transitus esset praebiturus initium, et quae de eo iudicia posteritatis futura essent. (4) Tandem animi feruore quodam, ueluti euentui se ualere iussis rationibus committens, ac praefatus id, quod solent qui dubiae se fortunae et incertis periculis credunt : Iacta esto alea, transiit amnem; cursuque deinde pergens, ante lucem Ariminum peruenit, idque occupauit. Ferunt proxima qua Rubiconem transiit nocte nefarium habuisse insomnium : nempe se cum matre nefande corpus miscere.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
