# Vita Caesaris 1.1.32-33

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.32 to 1.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.32

XXXIII. Occupato Arimino, bellique iam tanquam latis plateis in omnes terras et maria aperto aditu, ac confuso simul cum prouinciarum limitibus iure reipublicae Romanae; non iam, ut alias fieri solet, consternatione hominum oborta uiros et mulieres per Italiam discurrere uidisses, sed L ipsas adeo urbes certatim ac promiscue fugere; Romam uero fuga atque migratione circumiectorum populorum ueluti fluuiorum illuuie oppletam, neque cuiusquam iam dicto audientem esse, neque oratione temperari posse, sed in tanto aestu atque procellis, tantum non ipsam a se ipsa subuerti. Contrarii enim affectus et uehementes motus ubique locorum exsistebant, quum ne ii quidem, qui gaudio afficiebantur, quiescerent, sed spe euentus ferocirent et passim cum timentibus sibi ac dolentibus in uasta urbe concurrentes contenderent. At Pompeium attonitum alii aliter perturbare : hi, quod euexisset Caesarem contra se et rempublicam, poenas eum dare dicentes; illi culpantes, quod cedentem iam et aequas ferentem conditiones a Lentulo contumeliis affici passus esset. (2) Fauonius pede eum terram percutere iubebat, quod elatius aliquando in senatu uerba faciens, nihil eos de belli apparatu sollicitos esse iusserat, se, si quando Caesar ad urbem moueret, ut primum pede solum pulsasset, exercitibus Italiam impleturum. (3) Et uero tunc Pompeio quam Caesari ampliores erant copiae : sed nemo eum suis uti consiliis sinebat. Itaque uictus multitudine falsorum rumorum atque terrorum, tanquam omnibus iam ab hoste occupatis, eoque iam imminente, abreptus communi hominum impetu, tumultum esse decernit et urbe excedit, iusso sequi senatu, et omnibus qui patriam et libertatem tyrannide antiquiorem haberent. XXXIV. Consules ne iis quidem sacris, quae ante exitum fieri leges iubent, peractis fugerunt; fugiebant et senatorum plerique, obiter de suis, tanquam aliena si essent, quaedam abripientes secum. Fuerunt etiam qui quum ante Caesaris partes secuti essent, tamen tunc stupore excussi consiliis una procella fugae eius, nulla sua necessitate, abriperentur. Miserrimum uero fuit spectaculum urbis, quum ea ueluti nauis ingenti ingruente tempestate, rectoribus iam desperantibus, ad quemcumque fortuna obtulisset locum, eiectum iri uideretur. (2) Nihilominus, quamuis ea migratio esset miserrima, fugam tamen Romani ob Pompeium pro patria habuerunt et Romam, tanquam Caesaris castra, reliquerunt; quando Labienus etiam, praecipuus inter amicos Caesaris, quique eius bellis Gallicis legatus fuisset et in omnibus rebus promptissimam ei nauasset operam, ab eo ad Pompeium perfugit. (3) Huic quidem Caesar pecuniam et impedimenta eius transmisit. Domitius triginta cum cohortibus Corfinium obtinebat : is quum admoto exercitu Casar cum obsedisset, rebus suis desperatis, a seruo medico uenenum poposcit, idque ut moriturus bibit. Statim uero audito Caesarem mira humanitate captos hostes prosequi, deplorauit suam sortem et consllii celeritatem, quumque eum medicus bono esse animo iussisset et somniferum, non letale bibisse uenetmm ostendisset, incredibili gaudio affectus surrexit et Caesarem adiit, ab eoque benigne acceptus, iterum ad Pompeium profugit. Hic Romam renuntiata hominum animos deliniuere, ita ut multi se a fuga in Urbem reciperent.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
