# Vita Caesaris 1.1.34-35

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.34 to 1.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.34

XXXV. Caesar Domitianis militibus et quoscumque alios per oppida Pompeii nomine conductos deprehendit, in suam potestatem redactis, magnis iam auctus copiis et terribilis, aduersus ipsum contendit Pompeium. Sed is aduentum eius haudquaquam praestolatus, praemissis Dyrrhachium cum exercitu consulibus, Brundusium fugit, et paullo post Caesare eo insequente inde soluit, quae singulatim omnia in Vita eius persequemur. Caesaris autem Pompeium statim insequendi consilium penuria nauium impediit. Redacta in potestatem suam spatio dierum sexaginta uniuersa absque sanguine Italia, Romam uenit (2) Ibi quum res exspectatione sua pacatiores offendisset compluresque senatores, hos benigno sermone popularique compellauit, hortatusque est ut ad Pompeium legatos de pace tolerabilibus conditionibus componenda mitterent; nemo tamen obtemperauit, siue quod Pompeium a se desertum metuerent, seu quod praeter animi sententiam simulari haec a Caesare putarent. (3) Metello autem tribuno plebis pecuniam ex aerario auferre prohibenti Caesar legesque praetendenti, �Non, inquit, idem est armorum atque legum tempus : tu, si tibi quae geruntur displicent, hinc te age; non enim libertatem dicendi bellum admittit; ubi arma deposuero et bellum compositum erit, tunc redibis, si libet, et popularia ista perorabis. Et haec ego tibi dico, de meo decedens iure, meus enim tu es et omnes quos de aduersa factione cepi.� (4) Hoc locutus, ad aerarium perrexit. Quumque claues nusquam inueniret, accitis fabris fores effringi iussit. Ibi rursus instantem Metellum, et a nonnullis laudatum, interfecturum se, nisi finem obturbandi fecisset, neruose minatus est, addens : Haud quidem te, o adolescentule, fallit, difficilius mihi hoc dicta esse quam factu. Id dictum fecit ut et Metellus perterritus discederet et reliqua Caesari facilius ac celerius, quibus ad bellum opus erat, subministrarentur. XXXVI. Proinde in Hispaniam expeditionem fecit, quod statuisset primo Afranium et Varronem legatos Pompeii inde profligare, prouinciaque ea et copiis potitus, ac nullo a tergo relicto hoste, ita demum Pompeium persequi. Eo bello quum et insidiis saepe petitus in discrimen uitae uenisset et exercitus eius fame praesertim laborasset, tamen insequendi, prouocandi et munitionibus circumueniendi hostes non ante finem fecit, quam castra eorum et exercitum caperet, ducibus ad Pompeium fuga se conferentibus.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
