Latin
1.1.36 to 1.1.37
Xylander, Vita Caesaris 1.1.36-37
Not analysed yet
XXXVII. Reuersum inde Romam Piso, socer eius, hortatus est, uti ad Pompeium pacis contrahendae causa legatos mitteret, Isauricus autem Caesaris studio ductus contradixit. Caesar ex eo dictator constitutus a senatu, exsules reduxit et a Sylla proscriptorum liberis petitionem rnagistratuum concessit debitoresque foenorum quadam diminutione subleuauit, alia id genus haud multa egit, intra diem undecimum dictatura se abdicauit, consulque cum Seruilio Isaurico a se ipso factus, bellum prosecutus est. (2) Relicto in itinere reliquo propter festinationem exercitu, cum sexcentis delectis equitibus et quinque legionibus circa brumam atque Ianuarii initium (qui fere mensis Atheniensium Posideoni respondet) mari se commisit, Ionio transmisso Oricum et Apolloniam cepit; inde naues remisit Brundusium, ad milites qui tardius aduenerant transfretandos. (3) Hi dum essent adhuc in itinere, ut quorum iam aetate corpora languescerent, animique prae multitudine bellorum deficerent Caesarem incusabant. "Quis tandem, dicebant, ei finis erit nos circumducendi et nobis quasi omnis laborum sensus animaeque expertibus utendi? At enim et ferrum crebris ictibus retusum est, et clypeo thoraciue tam longo tempore quaenam fuit quies? Annon ex uulneribus Caesar intelligit se mortalibus imperare nobis et doloribus mortique obnoxiis? At is ea anni uentorumque tempestate mari incumbente, quam ne deus quidem aliquis superare ui queat, audacter in aperta nos pericula coniicit, tanquam si non insequeretur, sed fugeret hostes". (4) Haec illi dictitantes lento gradu Brundusium profecti sunt. Sed ut eo peruenerunt et euectum iam ante Caesarem senserunt, statim mutata sententia se ipsos culpauere, imperatoris proditores sese uocantes :duces quoque incusauerunt, qui non celerius duxissent. Porro autem in promontoriis sedentes, mare et Epirum prospectabant, naues operientes quibus ad imperatorem transueherentur. XXXVIII. Interim Caesar Apolloniae quum non satis haberet secum copiarum, morante ea, de qua modo retulimus, exercitus parte, summa sollicitudine et dolore percitus, rem grauissimam aggressus est. Naui quae duodecim remis ageretur clam omnibus conscensa, statuit Brundusium traiicere, quum tantis classibus mare hostes obtinerent. (2) Itaque noctu seruili ueste occultatus in eam se contulit et tanquam extremae sortis homo quietus decubuit, Aooque flumine est ad mare deuectus. Auram matutinam, quae apud ostia amnis procul repulsis undis tranquillitatem solebat efficere, tum uentus qui ab alto uehemens eam noctem tenuerat, exstinxerat, ita ut ob aestum maris undantis fluctusque occurrentes incitatus fluuius et exasperatus, magno cum strepitu et grauibus retro auersus procellis nulla ui a gubernatore superari posset, isque iam nautas retro auertere nauim iuberet. (3) Hic Caesar re cognita se ipsum aperuit, manumque gubernatoris uiso eo obstupefacti apprehendens : Agedum, inquit, bene uir, audacter perge, neu time quicquam : Caesarem uehis, et Caesaris una fortunam. Nautae illico tempestatis obliti, remis insurrexere, omnique conatu aduersus uim amnis laborarunt. Postquam frustra omnis labor fuit, nauisque in ipsis ostiis multa aqua recepta periclitata est, inuitus admodum Caesar rectori ut cursum conuerteret concessit. (4) Redeunti cateruatim obuios se dedere milites, grauiter conquerentes, quod non uel cum solis ipsis se uincere posse existimasset, sed quasi praesentibus diffideret, ita se ob absentes angeret tantumque discriminis adiret.