# Vita Caesaris 1.1.38

Xylander, Vita Caesaris, Vita Caesaris. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.38

XXXIX. Mox et Antonius cum exercitu a Brundusio transuectus adfuit. Exinde Caesar, confirmata fiducia, Pompeium castra commodo loco habentem et terra marique commeatu subuecto instructum ad pugnam prouocauit, quum ipse neque initio abunde necessariorum haberet et postmodo grauissima premeretur inopia. Quippe radicem quandam effodiebant milites concisamque et lacte subactam comedebant. Quin et aliquando confectis ex ea panibus, ad excubias hostium accurrentes, intro eos coniecerunt, dicentes se a Pompeii obsidione non discessuros, dum terra esset huiusmodi radices productura. At Pompeius neque panes istos neque sermones efferri ad uulgus militum passus est, ne milites animum desponderent, Caesarianorum immanitatem et extremam tolerantiam, quasi ferarum, formidantes, (2) Semper autem leuia proelia ad munitiones Pompeianas sunt commissa, et Caesar, quum semper discessisset superior, semel exercitu ipsius fuso prope ipsa castra amisit. Nemo enim mansit in iis Pompeio irruente, sed et fossae cadaueribus impletae, et apud ipsum uallum munitionesque effuse fugientes caesi sunt. Caesar autem quum obuium se offerens fugam inhibere conaretur, nihil egit aliud, nisi ut signiferi signa ipso apprehendente abiicerent, de quibus duo et triginta ab hostibus capta sunt. Atque ipse Caesar leui tum momento morti ereptus est. Etenim magno cuidam et robusto uiro iuxta se fugienti manum iniiciens, manere et in hostem se uertere iubebat ; is totus, ut fit in graui periculo, perturbatus, gladio ictum ei intentauit, ac feriisset, nisi armiger Caesaris brachium ei amputare occupasset. (3) Adeo quidem tum de suis rebus desperauit, ut quum Pompeius siue metu siue fato operi tanto finem non imposuisset, sed hostibus ex fuga in castra inclusis, suos abduxisset, discedens amicis suis dixerit : Hodie penes hostem fuisset uictoria, si uincere scientem habuissent. (4) Noctem uero eam omnium acerbissimam exegit Caesar in tentorio decumbens, grauissimis cogitationibus uexatus, quod rem male gessisset, qui quum ad uicinas locupletes regiones urbesque diuites Macedoniae ac Thessaliae bellum potuisset auertere, ad mare, quod totum in hostium potestate erat, desidere maluisset, oppugnatus uerius commeatuum penuria quam armis oppugnans. (5) Ita iactatus et praesentibus difficultatibus sollicitatus castra mouit eo consilio, ut in Macedoniam contra Scipionem duceret, sperans se aut Pompeium eo pertracturum, ubi commeatu a mari destitutus cogeretur pugnare, aut Scipionem a sociis desertum oppressurum.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
