# Vita Caesaris 1.1.41-42

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.41 to 1.1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.41

XLII. Postquam Pharsaliam ingressi uterque castra fecit, Pompeius ad id consilii, quod primum intenderat, reuolutus est, territus praeterea ostentis l'arum felicibus: {uidebatur enim sibi secundum quietem plausu P- R- in theatro excipi}. At sociis eius tantum erat confidentiae, adeoque spem uictoriae animis iam praeceperant, ut de Caesaris pontificatu Domitius, Spinther et Scipio contenderent, multique Romam mitterentur, qui aedes consulatum et praeturam ambientibus idoneas conducerent atque occuparent, ueluti statim confecto bello magistratus gesturis. (2) Maxime omnium equites ferociebant, pugnamque expetebant et armorum mirifico splendore ornati et equis bene saginatis instructi et pulchritudine sua superbi Caesarianosque prae paucitate (nam septem millia Pompeio, mille tantum Caesari erant) contemnentes. Ne pedestribus quidem copiis hostem Caesar aquabat, quippe uiginti duo millia, Pompeianorum quadraginta quinque millibus opponebat. XLIII. Caesar, aduocatis in concionem militibus, Cornificium cum duabus legionibus appropinquare, quindecim cohortes cum Caleno circum Megara et Athenas uersari ostendit, et interrogauit, illorumne aduentum exspectare, an absque his proelium committi uellent. llli sublato clamore poposcerunt, uti ne moram iniiceret, sed id omni arte atque consilio potius ageret, ut hostem ad pugnam eliceret. (2) Lustranti deinde exercitum Caesari primamque immolanti hostiam aruspex statim dixit, hoc triduo pugna cum hoste decretum iri. Quaerenti porro, numnam aliquod uictoriae signum in extis conspiceret, �Tu, inquit, rectius quam ego, tibi responderis. Magnam enim dii status rerum tuarum in diuersam partem portendunt mutationem : itaque si in praesentia res tuas existimas bono esse loco, aduersam fortunam, sin afflictas censes, meliorem spera.� (3) Ea nocte quae pugnam praecessit, quum excubias ipse inspiceret, fax coelestis ignis conspecta est, quae quum super castra eius splendida et flammea ferretur, in Pompeii castra decumbere uidebatur. Matutina etiam uigilia Panicum terrorem in castris hostium exstitisse senserunt. Neque uero pugnam eo die futuram Caesar sperabat, sed castra ueluti ad Scotusam profecturus mouebat.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
