# Vita Caesaris 1.1.43-44

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.43 to 1.1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.43

XLIV. Quum iam detensis tabernaculis exploratores equis ad ipsum aduecti, hostes ad pugnam descendere annuntiarunt, hoc nuntio uehementer gauisus, deos comprecatus est, triplicemque instruxit aciem. Mediam Domitio Caluino commisit, Antonio sinistrum cornu, dextrum ipse tenuit, decimae legionis praesidio pugnam initurus. Contra hoc equites hostium obiectos uidens, eorumque splendorem et multitudinem metuens, occulte ab extremis ordinibus ad se cohortes sex subire et post dextrum cornu adstare iussit, mandato quid agerent hostium equitatu irruente. (2) Pompeius dextrum cornu, alterum Domitius, mediam aciem Scipio Pompeii socer ducebat. Equitatus uniuersi moles ad sinistrum cornu coiuerat, spe dextri hostium cornu circumueniendi magnamque apud eorum ducem fugam stragemque edendi; non enim impetum hunc tot equitum a pedestri acie posse sufferri, sed omnia perrupta statim prostrataque fore putabant apud hostes. (3) Quum iam congressus signum essent daturi, Pompeius stare suos in procinctu iussit, seruatisque ordinibus hostium incursum excipere, donec ii intra pili coniectum uenissent. In quo eum Caesar peccasse ait, neque animaduertisse, incursionem statim ab initio cursu et impetu factam ictibus robur addere et animi feruorem ex omnibus exagitatum inflammare. (4) Ipse iam aciem commoturus et ad rem gerendam accessurus, quendam primi pili ducem, hominem fidum sibi et belli peritum, primum omnium uidet suos cohortantem et ad fortitudinem instigantem. Hunc nominatim compellans, Quid, ait, spei, C. Crastine, quid fiduciae habemus? Tum Crastinus manum intendens, contenta uoce, Vincemus, inquit, Caesar, praeclare; me quidem aut uiuum aut mortuum hodie laudabis. Haec locutus, primus omnium cum centum uiginti militibus quos secum habebat, cursu in hostes latus est; primisque dissipatis, quum magna caede ac ui pergeret, ense per os traiecto, ita ut mucro supra occiput exiret, obtruncatur. XLV. Hoc modo pugna inter pedites in medio et a cornibus etiam commissa, Pompeiani equites turmas suas confidenter ad circumdandum dextrum hostium cornu explicant. Qui antequam impetum darent, a Caesare cohortes procurrunt, non, ut alioquin solebant, pila eminus coniicientes neque suras aut femora cominus ferientes, sed in ora et facies ictus intentantes. Ita enim Caesar eos docuerat, sperans homines qui in bello atque inter uulnera haud diu egissent, iuuenes et formae decore florentes, maxime huiusmodi uulnerum metu cessuros, ac quum praesens periculum, tum mansuram in posterum deformitatem fugituros. (2) Neque id abs re fuit. Non enim sustinuerunt uolitantia pila ferrumque ante oculos obuersans, sed faciei suae quisque timens, auerterunt sese et texerunt, tandemque ita perturbatis ordinibus in fugam uersi sunt, turpissime summam rei pessumdantes. Statim enim qui hos uicerant, peditibus circumfusi, a tergo eos inuaserunt. (3) At uero Pompeius ut ab altero cornu dissipatos uidit equites, non iam idem qui prius, neque se Pompeium esse Magnum recordans, uerum eius similis, cui dii sanam eripuissent mentem {aut clade diuinitus illata obstupefactus}, tacitus in tentorium suum abiit, ibique euentum exspectans sedit, donec omni ipsius exercitu fuso, castra etiam ipsa adorti sunt hostes et cum custodibus pugnauerunt. Ibi demum ueluti ad sanitatem reuersus hoc unum, ut aiunt, fatus, Ergone etiam ad castra ? paludamento posito fugae aptam uestem sumpsit et e castris elapsus est. Qua deinde fortuna usus sit, utque se ipsum Aegyptiis in manus dans, ab iis sit interfectus, in eius Vita ostendimus.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
