Latin
1.1.45 to 1.1.47
Xylander, Vita Caesaris 1.1.45-47
Not analysed yet
XLVI. Caesar castra hostium ingressus quum hostium cadauera inspexisset et alios qui necarentur, gemitu edito, Hoc, inquit, ergo uoluerunt, ad eam me necessitatem compulerunt? scilicet ut C. Caesar, qui maxima bella feliciter confecissem, dimisso exercitu condemnarer. (2) Haec Asinius Pollio Latine tum Caesarem pronuntiasse, post autem Graece scripsisse ait. Plerosque seruos fuisse eos, qui in castrorum expugnatione ceciderint; milites haud plures sex millibus periisse. Plerosque peditum captorum Caesar in suas legiones immiscuit. Multis etiam illustribus uiris impunitatem concessit, inter quos et Brutus fuit, a quo deinde occisus est; fertur grauiter doluisse, quum is nusquam inueniretur, et quum incolumis ad se adduceretur, magnopere gauisus esse. XLVII. Multis uero prodigiis ea uictoria est praemonstrata, quorum id, quod Trallibus euenisse narrant, illustrissimum est. Ibi in templo uictoriae statua Caesaris posita erat, loco circum solido et natura et lapidibus instrato pauimento; inde tamen iis diebus iuxta fundum statuae palma enata est. (2) Patauii autem C. Cornelius, Liuii historici ciuis et familiaris, diuinandi scientia nobilis, quum eo die, quo depugnatum est, auguria obseruaret, primo tempus ipsum, ut testatur Liuius, pugnae notauit, iisque qui aderant dixit iam rem confici, proeliumque committi. Deinde ad obseruanda signa iterum conuersus, iis perspectis diuino quodam furore afflatus exsiluit, uociferans : Vincis, o Caesar. Attonitis illis qui intererant, coronam capiti detraxit, sacramento se obstringens, non ante se eam resumpturum, quam artem exitus comprobasset. Haec ita acta esse Liuius affirmat. XLVIII. Caesar uictoriae ergo Thessalis libertate donatis, Pompeium insequi institit. Quom in Asiam peruenisset, Cnidios in gratiam Theopompi, eius, qui fabulas conscripsit, liberos reddidit, omnibusque Asiae habitatoribus tertiam tributi partem renisit. (2) Alexandriam Pompeio iam mortuo uenit, ibique Theodotum caput illius offerentem auersatus, accepto sigillo eius illacrimauit; ormes autem socios eius et familiares qui per eam regionem errantes a rege capti essent, adsciuit sibi, ac beneficiis ornauit. Scribensque ad amicos Romam, hunc se dixit fructum uictoriae amplissimum dulcissimumque ferre, quod semper aliquos eorum ciuium, qui arma contra ipsum tulissent, seruare sibi daretur. (3) Bellum uero Alexandrinum quidam ab eo nulla necessitate susceptum, sed ob amorem Cleopatrae eum infamiam simul et grauia pericula ista adisse dicunt ; quidam in regios administros culpam conferunt, eunuchum Pothinum praecipue, qui potentissimus omnium, nuper Pompeio caedem parauerat, Cleopatram regno eiecerat, actum Caesari occulte exitium struebat :quam fuisse Ca'sari causam perhibent, ut insidiarum euitandarum gratia noctes compotando exigere inciperet. Et quidem palam intolerabilis erat Pothinus, multa in Casaris inuidiam contumeliamque dicens ac faciens. (4) Milites enim quum iis pessimum uetustissimumque dimetiretur frumentum ferre iussit et boni consulere, quod de alieno ederent, ad coenas ligneis utebatur tantum et fictilibus uasis, aurea et argentea Caesarem pignorfis loco habere dicens. (5) Debuerat autem pater eius qui tum rex erat Caesari septingenties H- S- et tum Caesar reliquum eius summae liberis eius donabat, quadringenties solum petebat ad alendum exercitum. Pothinus eum in praesentia abire et magna sua negotia persequi iubebat, post eum cum gratiarum relatione debitum recepturum. Caesar se nihil omnino Aegyptiis consiliariis opus habere respondit, et occulte Cleopatram ad se ex agro acciuit.