# Vita Caesaris 1.1.48-49

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.48 to 1.1.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.48

XLIX. Haec cum uno suorum amicorum Apollodoro Siculo in lembum ingressa, iam nocte ingruente ad regiam peruenit, quumque latere aliter non posset, in longum porrecta loris stragulo se illigari ab Apollodoro, atque ita ad Caesarem per fores apportari passa est. Hac primum Cleopatrae techna captus ac proteruitate traditur Caesar, uictus deinde suauitate consuetudinis eius et iucunditate, in gratiam fratris eam restituit, una cum illo regnaturam. (2) Postea facta hac compositione quum frequenti omnes conuiuio interessent, tonsor Caesaris, ut erat hominum timidissimus, ideoque curiose omnia explorabat et clanculum auscultabat, ab Achilla exercituum praefecto et Pothino eunucho insidias strui Caesari percepit, indiciumque rei detulit. Caesar coenaculum praesidio cinxit, et Pothinum necauit. At Achillas fuga in castra elapsus difficillimum ei bellum intulit, parua manu contra ingentes copias, inque tanta urbe id sustinere coacto. (3) Primum periculum fuit, quod aqua prohibebatur, aquae ductibus hostium opera obstructis; alterum, quod interclusus a classe sua, periculum incendio amoliri coactus est, quod a nauali grassatum magnam etiam bibliothecam absumpsit; tertium fuit, quum apud Pharum commissa pugna ab aggere in lembum desiluit, suisque pugnantibus auxilium tulit, multis uero Aegyptiorum nauibus petitus, in mare se ipsum coniecit, magnoque cum labore enatauit, lembo, in quo fuerat, ab hostibus statim submerso. Ferunt eum tunc libellos multos manu altera tenuisse, eosque, tametsi et mergeretur et telis impeteretur, non dimisisse, uerum una manu supra aquam extulisse, altera natasse. (4) Ad extremum rege ad hostes digresso, proelium commisit, et multis deiectis, ipsoque etiam rege (incertum quo modo) de medio sublato uicit. Cleopatram inde Aegypti reginam constituit, qum paullo post filium ex eo peperit, quem Alexandrini Caesarionem appellauerunt. 0L. Ipse statim ab eo bello in Syriam profectus, Asiam inde peragrauit. Ibi ei renuntiatum est, Domitium a Pharnace Mithridatis filio uictum ex Ponto cum paucis profugisse, Pharnacen uictoriam insatiabili cupiditate subsecutum, iam Bithynia et Cappadocia occupatis minorem Armeniam appetere, omnesque in illis partibus reges principesque ad defectionem pertrahere. Aduersus hunc illico tribus cum legionibus profectus, apud urbem Zelam ingenti proelio facto exercitum eius occidione deleuit, ipsumque Ponto expulit. Celeritatem eius uictoriae Romam nuntians, ad Amantium, suorum quendam amicorum, ita scripsit : Veni, uidi, uici. Quae uoces eo ipso, quod similiter desinunt, breuitati indicandae haud parum congruunt.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
