# Vita Caesaris 1.1.5-6

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.5 to 1.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.5

V. Primum popularis beneuolentiae erga ipsum documentum exstitit, quod in ambitione tribunatus militaris C. Popilio est praelatus; alterum et illustrius, quum Iuliae Marii uxoris, amitae suae, defunctae laudationem funebrem in foro perorauit, et imagines Marii in funere ducere ausus est, tunc primum a Syllae dominatu uisas, a quo Marius cum suis hostes reipublicae fuerant iudicati. Tunc enim quibusdam obstrepentibus Caesari, populus factum eius laeto clamore et applausu approbauit, gaudens longo post tempore et quasi ab inferis eum honores Marii in urbem reduxisse. (2) Enimuero aetate prouectiores mulieres in funere laudare, moris antiqui apud Romanos fuit : primus Caesar uxorem suam, quum iuniores laudari non esset receptum, mortuam oratione funebri decorauit : quo facto animos multitudinis sibi fauore obstrinxit, ut tanquam mansuetum placidissimisque moribus uirum amarent. (3) A morte mulieris quaestor cum praetore Vetere profectus est in Hispaniam, quem et coluit summa constantia et ipse praetor factus filium eius quaestorem fecit. Eo defunctus magistratu, tertiam duxit coniugem Pompeiam, quum haberet ex Cornelia filiam, quae postea Pompeio Magno nupsit. (4) Ceterum ingentes sumptus faciens, creditusque breuem et unius dieculae gloriam maximis parare impendiis, quum re uera minimis maxima emeret, fertur priusquam magistratum aliquem iniret, mille trecenta talenta aeris alieni conflasse. Quum uero insuper uiae Appiae procurator constitutus, magnam a se pecuniam impendisset et aedilis uiginti et trecenta gladiatorum paria exhibuisset, ceterisque in theatra, pompas et coenas impensis omnem priorem magnificentiam superasset, tantum erga se fauorem populi concitauit, ut certatim nouos magistratus, nouos honores quaererent, quibus delatis ei gratias referrent. VI. Duae eo tempore factiones Rome erant, Syllana altera, tum uigens, altera Mariana, humilis tum et dissipata atque fracta. Hanc Caesar erigere et prouehere cupiens, munificentia aedilitia ad summum producta, occulte imagines Marii et Victorias tropaea ferentes noctu in Capitolio posuit, auro radiantia, arteque summa elaborata, quorum inscriptiones Cimbricas uictorias indicarent. Quae facta die quum essent conspecta, mirati sunt homines audaciam eius qui ea posuisset : nec enim is latebat. Statim rumore uulgato uniuersi Romani ad spectaculum concurrerunt. (2) Ibi alii clamare, Caesarem tyrannidem moliri, qui legibus et senatusconsultis abolitos honores restitueret; periculum eum facere iam de animis populi, eosque premollire et explorare, num huiusmodi donis sint mancipati ipsumque rebus huiusmodi ludere et noua affectare patiatur. At Mariani subito ingenti multitudine exsistere, dictis Caesarem confirmare, plausu Capitolium implere; multi conspecta Marii imagine prae gaudio illacrimare, Caesar in oculis eorum esse, magnisque laudibus tolli ac solus Marii propinquitate dignus praedicari. (3) Conuocato eius rei causa senatu, Lutatius Catulus, qui in summa tum erat inter Romanos existimatione, surgens, inter alia quibus Caesarem accusabat, id quoque memoratum deinde dixit, eum non iam cuniculis, sed machinis rempublicam oppugnare. Sed postquam Caesar excusationem suam senatui probauit, auxit ea res animos sectatorum eius, hortatique sunt, ut ne cui animi contentione cederet; haud dubie enim omnes cum populi fauore uicturum.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
