# Vita Caesaris 1.1.50-51

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.50 to 1.1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.50

LI. Secundum haec in Italiam traiecit Romamque uenit, in fine anni eius, quo dictator iterum creatus fuerat, quum quidem nunquam antea annua fuisset dictatura. Ad insequentem annum consul creatus est. Male autem audiuit, quod milites, cura ii per seditionem duos praetorios uiros Galbam et Cosconium interfecissent, uerbis tantum increpauit ita, uti pro militibus Quirites appellaret, iisque uiritim mille denarios et multum agri in Italia distribuit. (2) Vitio ei dabatur etiam Dolabella insania, Amantii auaritia et Cornificii Antoniique temulentia, qui domum Pompeianam perscrutatus, tanquam haud satis laxe in ea posset habitare, demoliebatur atque mutabat. Haec enim Romanis erant molesta. Caesar tametsi neque ignoraret neque probaret, tamen ad institutum suum ut iis necessario uteretur administris necesse erat. LII. Interim Cato et Scipio a Pharsalica pugna in Africam delati, auxilio regis Iubae magnas contraxerant copias. Aduersum hos expeditionem faciens Caesar, brumae tempore in Siciliam traiecit, utque suis spem omnem cunctationis praecideret ducibus, in littore suum posuit praetorium. Ventum nactus idoneum, cura tribus peditum millibus et paucis equitibus in Africam transmisit; hisque expositis, metuens maioribus suis copiis clam rursum auectus, eas iam transfretantes offendit, inque castra deduxit. (2) Ceterum audito hostes antiquo oraculo quodam fretos esse, quo Scipionum genus semper rem in Africa obtenturum praediceretur, Scipionem quendam Sallutionem cognomine, Africanorum genere ortum, sed hominem alioqui contemptum et abiectum, in proeliis primo loco, tanquam ducem constituit et sape inuadere hostem ac conserere manus coegit; incertum an hostium imperatorem Scipionem per iocum flocci faciendi gratia, an uero oraculi serio sibi uindicandi causa. Caesariani et frumenti et pabuli affligebantur penuria, cogebanturque algae marinae salsugine abluta et condimenti loco pauculo gramine admisto equos adducere. Numidiae enim celeres multique simul identidem irruebant et agris potiebantur. (3) Quodam etiam tempore, quum Caesaris equites otiosi Afrum quendam saltantem simul et tibia canentem ita uti admirationem mereretur, spectarent, eique intenti oblectationi equos pueris commisissent, Numidae subito circumfusi bonam eorum partem in ipso illo loco occiderunt, reliquos effuse ad castra fugientes insecuti eodem impetu irruperunt. Quod nisi Caesar ipse, cumque eo Asinius Polio ex castris auxilium suis tulissent, eorumque fugam inhibuissent, actum utique de eo bello fuisset. Iterum deinde alio proelio superiores hostes fuerunt, quum quidem Caesar aquiliferum fugientem fertur collo correptum obuertisse, ac dixisse : Hic sunt hostes.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
