# Vita Caesaris 1.1.52-53

Xylander, Vita Caesaris, 1.1.52 to 1.1.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/xylander/vita-caesaris/1.1.52

LIII. Scipio sane his successibus elatus statuit proelio rem committere, relictoque seorsum Afranio, seorsum Iuba, castra haud procul habentibus, super paludem prope urbem Thapsum castris munitionem erexit, quae omnibus ad pugnam ituris arcis et refugii loco esset. (2) Hoc illo agente Caesar, superatis incredibili celeritate siluestribus et quorum aditus occulti erant locis, exercitum eius partim cinxit, partim a fronte adortus est. Eo fuso, impetum successus prosperi sequens, continuo Afranii castra capit, confestim etiam Numidica, dilapso fuga Iuba, diripit. Ita exigua unius diei parte trinis est potitus hostium castris, ac suorum non omnino quinquaginta amissis, hostium quinquaginta millia deleuit. (3) Hoc modo quidam de hac pugna tradunt; alii eum rei gestae interfuisse negant, sed quum iam ordines instrueret, correptum solito morbo tradunt, quem ut primum sensit ingruentem, priusquam penitus omnibus sensibus caperetur, quum iam inciperet tremere, in quoddam uicinum castellum abductum fuisse, atque ibi acquieuisse. Qui ex pugna fugerant, consulares et praetorii uiri, multi capti mortem sibi consciuerunt, permulti ad Caesarem abducti, iussu eius necati sunt. LIV. Catonem uiuum in potestatem suam redigere quammaxime cupiens, ad Uticam propere accessit, quam is urbem custodia tenens, proelio non interfuerat. Ut uero de morte eius, quam is sibi ipse attulerat, cognouit, haud dissimulauit grauiter id se ferre, tametsi cur ita, non constat. Dixit qidem, Inuideo tibi mortem tuam, o Cato, quando tu etiam mihi salutem tuam inuidisti. (2) Sane oratio in Catonem iam mortuum scripta a Caesare, uidetur animi nequaquam reconciliati indicia continere. Qui enim pepercisset uiuo, in quem sensu iam omni priuatum tantum iras effuderit? Humanitas tamen, qua Ciceronem, Brutum, et mille alios, qui in bello contra ipsum fuerant, complexus est, argumento esse quibusdam uidetur, non odio uiri eam orationem, sed ciuilis contentionis causa scriptam. (3) Etenim Cicero laudationem Catonis composuit, quae ab eo est Cato inscripta, et a multis magno studio probata, ut par erat orationem a praestantissimo oratore de materia pulcherrima conditam. Id molestum erat Caesari, ut qui hominis propter se mortui laudibus se accusari putaret. Itaque multa in Catonem crimina collegit, libroque complexus est, cui titulus est Anticato. Utraque oratio propter et Catonem et Caesarem, multorum est applausu accepta.

---

Xylander, Vita Caesaris. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/xylander.html.
